Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Siluanus unde deus iterum apparuit esse ?
  2. Inde forte placet, eo quod bene fistula cantat?
  3. Largitur quoniam lignum? Nam forte non esset.
  4. Vaenalem emisti dominum, cum tu ipse sis illi.
  5. Aspice, deficit lignum! quid illi debetur?
  6. Non te pudet, stulte, tales adorare tabellas?
  7. Vnum quaere Deum, qui post mortem uiuere dicit!
  8. Secede ab istis, qui sunt biothanati facti.