Instructiones

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Inuictus de petra natus si deus habetur,
  2. Nunc ergo reticeo; uos de istis date priorem!
  3. Vicit petra deum, quaerendus est petrae creator.
  4. Insuper et furem adhuc depingitis esse,
  5. Cum, si deus esset, utique non furto uiuebat
  6. Terrenus utique fuit et monstruosa natura,
  7. Vertebatque boues alienos semper in antris,
  8. Sicut et Cacus Vulcani filius ille.