De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uides ergo quod ld, quod conceptum est a spiritu sancto, aedificatum a filio dei atque perfectum est: non quia aliud opus filii dei, aliud spiritus sancti sit, sed quia per unitatem diuinitatis ac maiestatis et operatio spiritus aedificatio filii dei sit et aedificatio filii dei cooperatio spiritus sancti. et ideo non solum spiritus sanctus in uirginem superuenisse, sed etiam uirtus altissimi obumbrasse uirginem legitur, ut, quia sapientia ipsa plenitudo diuinitatis est, sapientia sibi domum aedificante omnem diuinitatis plenitudinem nemo [*]( 19] Prou. 9, 1. ) [*](1 complura intercidisse patet : cf. cap. 23,1 2 tua ais M 3 aliquod Nl coeperit N 5 demonstrauimus Nip 6 intelligi Mp ait Ml 7 qui p 8 aut] ut M 9 id ipsius M probauimus Nlp 11 nullus Nip nulli M dignis M 12 hii p deus om. M suis N1 13 sanctus om. M possimus nos id M 14 intelligere Mp 16 dominicam M temen N1 18 scripturis Mp 20 ergo id quod conceptum est de spiritu M )

374
ambigat affuisse.

sed infelii blasphemandi amentia dum separare Christum a filio dei nititur, non uidet se ipsam a se diuinitatis penitus separare naturam: nisi forte credit quod ideo aedificata ei a sancto spiritu domus sit, quia idoneus ac potens ad aedificatum sibi domum ipse non fuerit. sed hoc quam insanum est tam ridiculum, ut, qui nutu suo omnem caelestium ac terrestrium uniuersitatem creasse creditur, aedificare sibi corpus non potuisse credatur, praesertim cum uirtus sancti spiritus uirtus eius sit et ita unita sibi atque inseparabilis diuinitas sit trinitatis atque maiestas, ut nihil omnino in una deitatis persona possit intellegi quod a plenitudine diuinitatis ualeat separari.

ergo hoc posito et intellecto, quod iuxta fidem scripturae sacrae spiritu sancto superueniente et uirtute altissimi obumbrante sapientia sibi domum aedificauerit, reliquae calumniarum blasphemiae nihil sunt. neque enim dubium est quod ipse per se atque in se uniuersa fecerit, in cuius nomine ac fide etiam credentium fides nulla non potuit: neque enim ille auxilio alterius eguit, cum ne illi quidem eguerint, qui in uirtute ipsius crediderunt.