De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ais ergo in alia disputatione, immo in alia blasphemia tua: et spiritum de diuina natura separauit, qui humanitatem eius creauit. ait enim quia, quod ex Maria natum est, de spiritu sancto est. qui et iustitia repleuit quod creatum est. ait enim: apparuit in carne, iustificatus est in spiritu. item qui eum fecit et daemoniis metuendum. ego enim, ait, in spiritu dei eicio daemones. qui et carnem eius fecit templum: uidi enim spiritum descendentem quasi columbam et manentem super eum. item qui ei donauit eleuationem in caelum. ait enim: dans mandatum apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum eleuatus est. hunc denique qui tantam gloriam Christo [*]( 2] Luc. 4, 9-10. 8] Ps. 90,11. 6] Ps. 90,13. 19] Matth. 1, 20. 21] I Tim. 3,16. 23] Matth. 12, 28. 25] Ioh. 1, 32. 27] Act. 1, 2. ) [*]( 1 es] est N exempla M 2 euuangelio Np deum Mv 4 mandabit scripsi: mandauit NMpv cf. Conl. 1, 20, 4 9 dampnaret NMp 11 et] ut px 18 si om. M 14 condempnes NMp 18 separauit (scil. scriptura) p: separant N separas M separans t? 19 qui] quia M ei p 24 ecio p 26 et om. N )

373
donauit ......

omnis ergo in his blasphemia tua haec est, ut nihil Christus per se habuerit, sed nec ipse, ut tu ais, solitarius homo aliquid a uerbo, id est a filio dei ceperit, sed totum in eo donum spiritus fuerit. si ergo omne id, quod tu ad spiritum refers, esse ipsius demonstrabimus, quid reliquum est nisi ut, quem tu ideo hominem uis intellegi, quia ut ais totum habuerit alienum, nos ideo probemus deum, quia habuerit totum suum? et quidem hoc non disputationibus tantum aut argumentis, sed uoce ipsius diuinitatis probabimus, quia nulla de deo rectius quam diuina testantur: et quia nulla se melius quam ipsa maiestas dei nouit, nullis de deo dignius creditur quam his, in quibus deus ipse est testis suus.

primum ergo quod ais quia humanitatem eius spiritus sanctus crearit, possemus id nos simpliciter intellegere, si agnosceremus te id non infideliter protulisse. neque enim nos conceptam ex spiritu sancto domini carnem negamus, sed ita tamen conceptum corpus cooperante spiritu dicimus, ut creatum tamen sibi a filio dei hominem suum esse dicamus, dicente ipso in scriptis sacris spiritu sancto atque testante: sapientia aedificauit sibi domum.