De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et uere in negotio quamuis improbo non inportuna defensio et quae non absurde etiam causam erroris diceret, si pertinaciam non sociaret errori. nam cum hoc teneres quod a paruo accepisses, plus haberet in te emendatio quod de praesenti errore corrigeret, quam seueritas quod de praeterito uindicaret. nunc autem cum in catholica urbe natus, catholica fide institutus, catholico baptismate regeneratus sis, numquid agere tecum quasi cum Arriano aut Sabelliano possum?

qui utinam fuisses. minus dolerem in malis editum quam de bonis lapsum, minus fidem non habitam quam amissam, minus ueterem haereticum quam nouum apostatam. minus enim intulisses cunctae ecclesiae uel labis uel pestilentiae, minus denique esses uel acerbus ad dolorem uel grauis ad exemplum, si popularis potius temptare quam sacerdos ecclesiam posses. ergo, ut supra dixi, si Sabellianae ant Arrianae aut cuiuslibet haereseos discipulus atque assertor esses, tueri utique te parentum exemplo uelles, magistrorum institutione, plebis societate, symboli fide.