De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Si Arrianae aut Sabellianae haereseos assertor esses et non tuo ipso symbolo tecum uterer, conuincerem te tamen testimoniorum sacrorum auctoritate, conuincerem legis ipsius uoce, conuincerem denique probata per uniuersum mundum symboli ueritate: dicerem te, etiamsi expers intellegentiae ac sensus esses, oportere tamen sequi saltim consensum generis humani nec plus facere debere paucorum improborum peruersitatem quam ecclesiarum omnium fidem, quae utique a Christo fundata, ab apostolis tradita non aliud existimanda esset quam uox atque auctoritas dei, quae haberet in se utique et uocem et sensum dei.

et quid tandem, si sic apud te agerem, quid diceres? quid responderes? nonne, obsecro, illud: non ita te imbutum, non ita institutum esse: aliud tibi a parentibus, aliud a magistris atque auctoribus tuis traditum: non hoc te [*]( 1 simbolo M 2 scripturis M 3 quicquid p 4 propter N 6 est ante esse om. M 7 siinbolus M 12 omousion Np 1C resurrerit & mortuis secundum M 19 sabelliana M* assertos N1 20 simboio p 23 expres N1 intellig. Mp 24 saltem consensus p conBensum saltim M 25 pluris r 29 censum M 31 appareatibus Np 32 auctoribus M )

330
in conuenticulo illo paterni dogmatis nec in ecclesia uestrae professionis audisse: aliud postremo textum ipsum atque sermonem traditi tibi atque insinuati symboli continere: in 00 te baptizatum, in eo renatum esse? hoc te tenere quod accepisses et in eo te uiuere diceres, in quo regeneratum esse didicisses?? nonne, quaeso, dicens haec fortissimo te etiam contra aeri-, tatem scuto uti arbitrareris?