De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed magno uidelicet perfidiae atque impietatis tuae argumento ad negandum ac persequendum dominum deum uteris dicens: homousios parienti debet esse natiuitas. nondum ad plenum dico ac profero in dei natiuitate penitus hoc non esse seruandum, quia non parientis fuit natiuitas ipsa, sed nati, et ipse natus est ut uoluit, cuius fuit hoc ipsum ut nasceretur. interim quia homousion parienti dicis [*]( 4] si om. Ma 5 sapientia ... dubio om. Npa nos] noster Np sic a 11 et ad Np 14 dBi nti p 16 animi par] Non impar p possit Mp 22 ignorantia N* 23 confessus es p 24 antistititis M 25 o facinus v 29 omousios Np omousius M patrienti Nl 30 poenitusN 88 omousion Np )

341
natiuitatem esse debere, ego dominum Iesum Christum homousion fuisse dico et patri pariter et matri.

pro personarum enim diuersitate reddidit parenti unicuique similitudinem suam. secundum diuinitatem enim homousios patri, secundum carnem autem homousios matri fuit: non quod alter qui homousios patri, alter qui homousios matri, sed quia idem dominus Iesus Christus et homo nascens et deus utriusque in se parentis \'habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est humanae matris reddidit similitudinem, et in eo quod deus est dei patris habuit ueritatem.

Alioquin si non idem Christus ex Maria est qui ex ^ deo natus, duos absque dubio Christos facis secundum illud scilicet Pelagianae impietatis scelus, quae solitarium hominem ex uirgine natum asserens eruditorem eum dixit humani generis magis quam redemptorem fuisse, quia non redemptionem uitae hominibus, sed uiuendi dederit exemplum, uidelicet ut sequentes eum homines, dum similia agerent, ad consimilia peruenirent. una ergo impietatis uestrae origo, eadem errorum radix est. illi solitarium hominem ex Maria natum asserunt, et tu idem: illi filium hominis a filio dei separant, et tu idem.

illi saluatorem aiunt per baptisma Christum esse factum, tu in baptismo templum dei factum; illi eum deum non negant factum post B passionem, tu negas etiam post ascensionem. in uno ergo admodum tantum distat uestra peruersitas, quod illi in terris blasphemare uidentur dominum, tu et in caelo. uicisti, non negamus, quos imitaris, ac supergressus es: illi quasi alia quando desinunt deum negare, tu numquam. quamquam nec ^ illorum sit habenda ad plenum uera confessio, qui saluatori post passionem tantum honorem diuinitatis impertiunt, et cum eum ante deum negent, postea confitentur, quia, ut mihi uidetur, in deo qui partem denegauerit totum negat, et qui non w semper fuisse confessus fuerit semper negat:

sicut et tu, etiamsi [*]( 1 omousion NMp 2 propter N 3 diuersttatem N2 4 omousios Np et sic passim omonsiua M bis 5 fuit ... 6 matri om. M quod aliter p 7 deus est utriusque Np 9 est om. Mv 15 rederaptione Np 23 ammodum N 25 deum M 27 DOQ negare Nxp nunquam M 28 habenda sit Mv )

342
hodie in caelo dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine natus est, uerum deum diceres, tamen nisi semper deum diceres non uere confitereris. sed uidelicet non uis mutare in aliquo aut uariare sententiam: quem natum hominem solitarium dicis, etiam hodie deum non esse contendis. o noua ac singularis impietas. quem cum haereticis hominem esse asseris, deum nec cum haereticis conSteris.j

Sed tamen, ut dicere institueram, duos a te absque dubio Christos fieri, id ipsum dilucidandum est. dic mihi, quaeso, tu qui Christum a filio dei separas, quomodo in symbolo Christum ex deo natum esse fatearis? ais enim; credo in deum patrem et in Iesum Christum filium eius. habes ergo hic Iesum Christum filium dei. dicis autem ex Maria non eundem filium dei natum. ergo alter ex deo Christus, alter ex Maria. duo ergo in sententia tua Christi sunt, qui, cum in symbolo Christum non neges, alterum ex Maria Christum asseris quam eum quem in symbolo confiteris.