De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sed paruulum te forsitan, cum renascereris, fuisse dicis, et ideo nec sapere tunc nec reclamare ualuisse. uerum est: obstitit tibi infantia ne contradiceres, qui mori uir contradicendo potuisses. quid enim, si in illa fidelissima ac deuotissima Christi ecclesia, cum sacerdos symbolum respondenti et acclamanti populo dei traderet, muttire tu in aliquo aut reclamare temptasses? audiendus fortasse fueras, ac non statim ut nonum prodigii ac monstri genus in pestem aliquam exterminiumque mittendus?

non quia piissima illa ac religiosissima plebs dei contaminari uel impiissimi cuiusquam sanguine uelit, sed quia in magnis plerumque urbibus feruens dei amore populus, cum exsurgere contra deum suum quempiam uiderit, calorem fidei retinere non nouit. sed esto: infans, si tamen ita est, contradicere ac reclamare symbolo non potueris: cur adultior iam robustiorque tacuisti? creuisti certe et uir factus es et ministerio ecclesiastico insertus.

per tot ergo aetates, per tot officii ac dignitatis gradus numquam intellecta a te fides est, quam tamdiu ante docuisti. diaconum certe eius te et presbyterum fuisse nosti: si displicebat tibi salutis regula, cur suscipiebas eius rei honorem cuius non approbabas fidem? sed prouidus uidelicet uir et simplex religiosus ita temperare te inter utrumque uoluisti, ut teneres et sacrilegi perfidiam et catholici dignitatem.

Plaga ergo auditus tui et uulnus aurium tuarum est deus natus et deus passus. et ubi illud est tuum, Paule apostole: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem [*]( i 28] I Cor. 1, 23-24. ) [*]( 2 es om. M 3 non desinat p 4 renasceria N1 dices Np: at cf. II, 6, 1. VI, 15, 2. 20, 1 (quamqwam et dices dtftndi potest: cf Conl. XIIII, 17, 3) 7 si in illn] similia p 8 simbolura M 9 traheret p1 mutire pv 15 eiurgere Mp 17 aut M 19 es om. Mv insertus es Mv 20 officii ac] officia Np nunquam M 21 quam) quia N quid p eius te] iuste M presbiterum Mp 22 disciplicebat p 25 sacrilegii Mv catholice M )

340
stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis et Graecis Christum dei uirtutem et dei sapientiam? quid est sapientia et uirtus dei? deus utique. Christum autem, qui crucifixus est, dei uirtutem ac sapientiam praedicat. ergo si absque dubio sapientia dei Christus, ergo absque dubio Christus deus. nos ergo inquit praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.

crux itaque domini, quae stultitia gentibus et Iudaeis scandalum fuit, tibi utrumque est. neque enim aut stultitia ulla maior est quam non credere aut maius scandalum quam audire nolle. uulnerabantur ergo illorum aures ad praedicationem ac passionem dei, sicut nunc uulnerantur tuae: plagam esse hoc auditus sui putabant, sicut tu putas: et hinc erat quod ad nomen dei ac domini Iesu Christi praedicante Christum deum Paulo apostolo claudebant illi capitis sui aures, sicut tu claudis animi.

par m hac parte utriusque uestrum uideri posset impietas, nisi quod hoc maius est crimen tuum, quod illi eum negabant in quo adhuc passio ostendebat hominem, tu eum denegas quem etiam resurrectio iam probauit deum. ac per hoc illi eum persequebantur in terra, tu persequeris et in caelo. nec solum id, sed hoc utique crudelius et scelestius, quod illi negabant per ignorantiam, tu post fidem, illi nescientes dominum, tu confessus deum, illi sub aemulatione legis, tu sub professione antistitis, illi eum a quo se arbitrabantur alienos, tu eum cuius sacerdos es. facinus indignum et inauditum ! eum ipsum persequeris insectatione, cuius adhuc uteris dignitate.