De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

donum certe gratiae huius per Iesum datum apostolus dicit. responde mihi nunc, si placet. gratiam hanc, quae ad salutem omnium data est, ab homine an a deo datam existimes. si ab homine, reclamat tibi uas dei Paulus dicens: apparuit gratia dei saluatoris nostri enim hanc esse gratiam docet muneris, non inbecillitatis [*](18] Act. 15, 10-11. 26] Tit. 2, 11. ) [*]( 1 ac om. Np dissimilitudine N ti ot] spd Np, om. M 7 est3 om. M 8 quicquid p 9 suraseris M nominaucris Mp 10 nichi est quod afferin Mpv 12 calumpniandi Mp 13 unamquamquia Mtx hac v saluatoris Mr 14 eandem N 10 apostoluin om. M Laco— bum1 immo Petrum, ut uulgo legitur ∗euangelium (c eras.) N accipientes M 18 quid] in actibus apostolonim quid temtatis deum margo V 23 Ieaum Christum v25 datA N eiistimas p ibi M 26 aparuit N 27 esse hanc p esse gratiam hanc Mv gratia N )

257
humanae. et sane etiam si sacrum testimonium non suppeteret, ipsa rei ueritas testimonio erat, quia praestare rem perpetui et immortalis boni fragilia et terrena non possunt nec dare quisquam alteri ualet, quo ipse indiget, aut tribuere illius rei copiam, cuius se inopiam sustinere fateatur.

a deo ergo necesse est gratiam datam non neges deus ergo est qui dedit, data autem est per dominum Iesum Christum: ergo dominus Iesus Christus * deus. si autem est ille utique, ut est, deus, ergo illa quae deum peperit theotocos, id est genetrix dei est. nisi forte ad tam ridiculam blasphemiae contradictionem uelis tendere, ut illam, ex qua deus natus est, dei matrem neges, cum illum, qui natus est, deum negare non possis. sed uideamus tamen, quid de hac eadem domini nostri gratia etiam euangelium dei senserit. gratia, inquit, et ueritas per Iesum Christum facta est.

si solitarius homo Christus, quomodo haec facta per Christum? unde in eo diuina uirtus, si in eo sola, ut ais, humana condicio? unde caelestis largitas, si terrena paupertas? nemo enim potest tribuere quod non habet. dans ergo diuinam gratiam Christus habuit quod dedit. neque enim potest harum diuersissimarum inter se rerum quis differentiam sustinere, ut simul et patiatur indigentiam inopis et habeat munificentiam largientis. et ideo sciens apostolus Paulus omnes diuitiarum eaelestium thesauros in Christo esse recte ad ecclesias scribit: gratia domini nostri Iesu Christi uobiscum.