De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

luator dens est, lesus deus est, Christus deus est: omne hoc, quod audis, plurale est nuncupatione, sed unum est potestate, quia, cum et saluator deus sit et Iesus deus et Christus deus, intellegere apertum est, quod omnia haec distinguntur appellatione, sed maiestate iunguntur. et cum euidentissime audias quod unus hi singulis nuncupatur deus, intellegere utique aperte potes quod est in omnibus unus deus. [*]( 4] Tit 2, 13 15] 1. c. ) [*](2 uendicaret M 7 calliditates et 8 captionis Mv 11 licet Nip sci. lioet... 12 Christum om. M 12 forsitau Mv 13 deum om. M dui p 14 cognoacia M cognouisses pv 18 ot ante Christum om. Np uidens] nides Np 19 in deo esse Mv 21 potnstj ualet Mv diuinitatis p 22 unitatem Ml coniunciit M quidquidlicet N quicquidlibft Mp inuenies Mv 26 iutelligere Mp 27 innguntur maiestate Mv 28 nuincupatur p 29 iutelligerr Mp ) [*]( 24* )

256
ac sic non licet tibi iam ex dissimilitudine dominicae nuncupationis quaerere discrepantiam potestatis et pro uarietate appellationis diuersitatem facere personae.

nou lieet dieere: Christus ei Maria natus est, et non deus. apostolus enim proclamat: deus. non licet dicere: Iesus ei Maria natus est, \t et non deus. apostolus enim testatur: deus. non licet dicere: saluator natus est, et non deus. apostolus enim confirmat: deus. nihil est quo te conferas: quidquid de dominicis uocabulis sumpseris, deus est quod nominaris. nihil est quod dicas, nihil quod afferas, nihil quod inproba falsitate contingas. potes habere in incredulitate impia quod non credas, non habes in calumniandi occasione quod deneges.

Quamquam de diuina ac salutari domini nostri gratia paulo superius loqui coepimus, uolo ut de eadem re adhuc lectionibus sacris aliqua dicamus. legimus in actibus apo stolorum apostolum Iacobum eos, qui euangelium recipientes= nihilominus tamen iugum uetustae legis portandum esse censebant, ita redarguentem: quid, inquit, temptatis deum, inponere iugum super ceruices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini nostri Iesu Christi credimus saluari quemadmodum et illi.