De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quis est hic, incredule, ambiguitati locus? concepturam propheta uirginem dixit, uirgo concepit: filium nasciturum, filius natus est: uocandum deum, uocatur deus, hoc enim appellatur nomine, quod natura, unde cum uocandum eum dei spiritus deum dixerit, probat se a spiritu dei uacuum, qui se a consortio reddidit diuinae nuncupationis alienum, ecce ergo inquit uirgo concipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: nobiscum deus, sed illud est forsitan quo se infidelis uertat tergiuersatio, ut dicat hoc, quod uocandum eum deum propheta dixerat, non tam ad maiestatem diuinitatis quam ad appellationem nominis pertinere..

sed quid facimus quod appellatus hoc nomine in euangeliis Christus omnino non est, et tamen mentitus esse per prophetam dei spiritus dici non potest? quid ergo illud est? ut intellegas utique prophetiam illam deitatis nomen tunc praedixisse, non carnis, nam cum aliud in euangelio homo unitus deo nomen acceperit, necesse est utique hoc uocabulum hominis fuisse, illud diuinitatis. sed pergamus ulterius et alia ad ueritatem probandam ueritatis testimonia conuocemus. ubi enim de deo agitur, nulla re diuinitas melius quam suis testibus approbatur, ait ergo idem propheta alibi: filius natus [*](5] Esai. 7,14 et Matth. 1, 23.\t13] IL cc. 28] Esai. 9, 6. 1 actum M factus v 2 ammodum N praedicatum M 5 ysaias p 6 hemmanuhel M emanuel p 7 nobiscum deus] esaiae prophete margo N qui Np: cf. §. 7 incredulae v 8 prophetam N 10 apel-latur N quo M 11 eum om. p ab spiritu Mv 12 reddidit Np: reddit Mv 14 hemmanuhel M emanuel p 19 euuangeliis p (passim) 22 intelligas p intelligamus Mv prophetam iUum M diuinitatis v 25 f; p (saepe) 26 probanda M 28 alibi] esaias propheta margo N)

251
est nobis, paruulus datus est nobis, cuius principatus super umerum eius: et uocabitur nomen eius magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.

sicut superius utique uocandum eum Emmanuhel propheta dixerat, ita hic uocandum eum et magni consilii nuntium et deum fortem et patrem futuri saeculi et pacis principem dicit, cum utique nullo loco eum in euangeliis uocatum his nominibus legerimus: ut intellegamus scilicet non carnis esse haec uocabula, sed diuinitatis, atque illud in euangeliis nomen esse suscepti hominis, hoc ingenitae potestatis, et quia nasciturus in homine deus erat, ita nomina ipsa per dispensationem sacram fuisse diuisa, ut et carni hominis nomen inderet et diuinitati dei uocabitur ergo inquit magni consilii nuntius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis.