Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

qui pomis acceptis cum ad praedicti senis tenderent cellam, quod ibi perfacile solet etiam senioribus euenire, infusa repente densissima nebula tramitem recti itineris perdiderunt. cumque tota die ac nocte discurrentes per auiam heremi uastitatem nequaquam potuissent aegrotantis cellulam repperire, tam itineris lassitudine quam inedia sitique confecti fixis genibus in orationis officio spiritum domino reddiderunt.

qui post haec uestigiorum suorum indiciis diutissime perquisiti, quae in locis illis harenosis tamquam niuibus inpressa signantur, donec ea uel leui uentorum flatu tenuis harena discurrens rursus operiat, inuenti sunt ficus intactas ut [*]( 2 necewitatem A habund. H1 3 quo GSSL*: quod AG1HL1 6 XXXVIIII H 7 rigorem LI dicere om. G 9 memoriale H 10 inserimus A inseramus L ammirationem L 11 mareotf (mareote H) libig partibus HT(v): mareote GL (om. Libyae partibus) lybiae partibus A (om. Mareotae) non nisam in loco Å 12 sciti H1: adtii AGXH2 scitii G7 scithii LT intulisaet A 13 eclesiae A pafhnutii L pVn G presbiteri L 14 cufestim L 15 deserto LI 16 adulisoentulos AG1H1 adolescentulos GsL decim Lx X et VIII G 17 eclesia Å 19 senioribus deserti uastitate euenire H infussa H1 20 ac] et Av 22 oellolam L1 reperire GIL 24 suoram om. GL fort. recte indicis H1 86 inpraesa H 27 arena Å )

113
acceperant reseruasse, eligentes scilicet animam magis quam fidem depositi prodere uitamque potius amittere temporalem quam senioris uiolare mandatum.

Adhuc unum beati Macari proferetur nobis salutare mandatum, quo libellum ieiuniorum et continentiae tanti uiri claudat sententia. ita inquit debere monachum ieiuniis operam dare ut centum annis in corpore commoraturum, ita motus animi refrenare et iniuriarum obliuisci tristitiasque respuere, dolores quoque ac detrimenta contemnere tamquam cotidie moriturum. in illo namque utilis est prudensque discretio, aequali monachum «listrictione faciens semper incedere nec permittens sub occasione debilitati corporis de arduis ad perniciosissima praerupta deuolui, in hoc uero magnanimitas salutaris, quae ualeat non solum quae uidentur prospera mundi praesentis despicere, uerum etiam aduersis tristibusque non frangi et ea uelut parua nullaquo contemnere, illic habens defixum iugiter suae mentis intuitum, quo cotidie singulisque momentis accersiendum esse se credit.