Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nec minus hoc quoque opus fratris erga puritatem sui cordis intenti et erga contemplationem diuinam ualde solliciti commemorari necessarium reor. qui, cum ei post annos quindecim patris ac matris amicorumque de prouincia ponti conplures epistulae delatae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum diuque apud semet ipsum uoluens: quantarum, inquit, cogitationum causa erit mihi harum lectio, quae [*]( 2 dño H uecialiter Lv 4 sentiendum L 5 XXX H diabulum Hl 6 erpugnatorem L existere (G2HL2 8 diKputare L letheo codd. a 9 quoddam Lt dimergi L 10 huius H 11 crectas ceruioes auresH 12 ingemiscens AGHL2v (non S) huc usque A 13 dormiUtione HTr depremebantur A depraemebantur Hl 15 somnii dominantes L1 dormitantes H 16 quis H spiritalis om. Å 18 existat GIRL etenim GLv: enim AHT 20 desinot AG1 21 XXXI H quoque hoc L1v quoque (hoc eraa.) L* 23 commemorare 8. I. L, et c 24 prouintia L 25 pontico (o altera in a nmtat.) plures H ouplnres Lx epistolae G2HL 26 aput A 27 inquid AH k )

106
me uel ad inane gaudium uel ad tristitias infructuosas inpellent.

quot diebus horum recordatione qui scripserant intentionem pectoris mei a proposita contemplatione reuocabunt post quantum temporis digerenda est haec mentis concepta confusio quantoque labore rursus iste tranquillitatis reparandus est status, si semel animus litterarum permotus affectu eorumque recensendo sermones ac uultus, quos tanto tempore dereliquit, iterum eos reuisere ipsisque cohabitare animo ac mente coeperit interesse. quos profecto corporaliter deseruisse nihil proderit, si corde eos incipiat intueri ac memoriam, quam saeculo huic renuntians quisque uelut mortuus abdicauit, reuiuiscens eidem rursus admiserit.

haec uoluens in suo pectore non solum nullam resoluere epistulam definiuit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant uel nomina recensendo uel uultus recordando a spiritus sui intentione cessaret. itaque, ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter concremamini nec me ulterius ad illa quae fugi reuocare temptetis.

Uidimus etiam abbatem Theodorum, summa sanctitate et scientia praeditum non solum in actuali uita, sed etiam notitia scripturarum, quam ei non tam studium lectionis uel litteratura mundi contulerat quam sola puritas cordis, siquidem uix ipsius quoque Graecae linguae perpauca uerba uel intellegere posset uel proloqui. hic cum explanationem cuiusdam obscurissimae quaestionis inquireret, septem [*]( 1 inanom Lx impellat L 2 quod AH1 recordationes H recordatione L1 qui ... intentionem om. L scribserunt A 4 digeurenda H 5 quantoque ... est status om. Å 6 status est L post semel rasura 1-2 litt. in Å eorum quoque H 7 recensendos LI dereliquid A dereliqui HT dereliquit, t in ras. 3-4 litt. L 8 iterum interdum H in ipsisque H animo QSHLT: et animo Av et mente H 9 coepero L profecto quos L 11 scfo G mortuos H1 reuiuescens S 12 eandem L2v ammisserit L 13 reuoluere Å epistolam G2H2L diffiniuit Hx 14 designare Å scribserunt Å scripti erant L 15 ab L sui om. A 16 susciperat AG1H1 18 nec] ne L temptatis Hl 19 XXXII H 20 et scientia AHT: ac scientia L ac perfecta scientia G cf. Coral. VII, 1 init. in om. H 21 scribturarum Å tam] tantum A 22 quã∗m (non tu eras.) Å 23 graecae quoque Å 24 possit AHL )

107
diebus ac noctibus in oratione infatigabilis perstitit, donec solutionem propositae quaestionis domino reuelante cognosceret.

Hic ergo quibusdam fratribus admirantibus tam praeclarum scientiae eius lumen et ab eodem quosdam scripturarum sensus inquirentibus ait, monachum scripturarum notitiam pertingere cupientem nequaquam debere labores suos erga commentatorum libros inpendere, sed potius omnem mentis industriam et intentionem cordis erga emundationem uitiorum carnalium detinere, quibus expulsis confestim cordis oculi sublato uelamine passionum sacramenta scripturarum naturaliter contemplarentur, siquidem nobis non, ut essent incognita uel obscura, spiritus sancti gratia promulgata sint, sed nostro uitio uelamine peccatorum cordis oculos obnubente reddantur obscura: quibus rursum naturali redditis sanitati ipsa scripturarum sanctarum lectio ad contemplationem uerae scientiae abunde etiam sola sufficiat, nec eos conmentatorum institutionibus indigere, sicut oculi isti carnales ad uidendum nullius egent doctrina, si modo fuerint a suffusione uel caligine caecitatis inmunes. ideo namque et tanta uarietas erroresque inter ipsos exorti sunt, quod plerique, minime erga purgationem mentis adhibita diligentia prosilientes ad interpretandum eas, pro pinguedine uel inmunditia sui cordis diuersa atque contraria uel fidei uel sibimet sentientes ueritatis lumen conprehendere nequiuerunt.