Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quibus mihi manifeste conpertum est isdem causis ac uitiis monachum obligari, in quibus de aliis iudicare praesumpserit. oportet enim unumquemque semet ipsum tantummodo iudicare et circumspecte cauteque in omnibus custodire, non aliorum conuersationem uitamque discutere, secundum illud apostoli praeceptum: tu autem quid iudicas fratrem tuum? suo domino stat a.ut cadit., et: nolite iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini.

praeter hanc enim quam diximus causam etiam ob hoc iudicare de aliis periculosum est, quod ignorantes uel necessitatem uel [*]( 25] Rora. 14,10 et 4. 26] Matth. 7,1-2. I i ) [*]( 1 aomnium HI 3 XXVIIII H instnieret A instituerit H1 minern diiudicare ... §. 2 saecnlaribus multis desunt in Å deiudicare H1 7 et iu haec HLT 9 inquid G1H 11 huius H optentu L 13 eisecrabar L utpute GH1L1 14 discendere Hl 15 nullatenus euadere Hx 16 possim AGH1 17 iopraeao H 19 rue om. A relaxerunt H1 20 isdem G2L: hisdem reU. 21 inplicari A 24 illut A ^25 antem quia es qui iudicas h 27 iudicabimini] iudicabitur de uobis H t 28 iudicare ob hoc II )

105
rationem, qua illi haec in quibus offendimus aut recte coram deo aut ueniabiliter agunt, inuenimur eos temere iudicasse et per hoc admittimus non leue peccatum, secus quam oportet de nostris fratribus aliquid sentientes.

Hic idem senex otiosarum fabularum diabolum esse fautorem ac spiritalium conlationum inpugnatorem semper exsistere his declarauit indiciis. nam cum fratribus quibusdam de rebus necessariis ac spiritalibus disputaret, eosque uideret Lethaeo quodam sopore demergi nec posse ab oculis suis pondus somni depellere, otiosam repente fabulam introduxit. ad cuius oblectationem cum eos euigilasse confestim atque erectas aures suas habere uidisset, ingemescens ait: nunc usque de rebus caelestibus i Poquebamur, et omnium uestrum oculi letali dormitione deprimebantur: at cum otiosa fabula intromissa est, omnes expergefacti torporem somni dominantis excussimus. uel ex hoc «rgo perpendite, quisnam conlationis illius spiritalis fuerit inpugnator aut quis huius infructuosae atque carnalis insinuator exsistat. ille etenim esse manifestissime deprehenditur, qui malis adgaudens uel istam fouere uel illam inpugnare non desinit.