Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nouimus fratres, in quorum septimana cum accidisset tanta lignorum penuria, ut non esset penitus unde soliti cibi fratribus pararentur, et donec possent coempta deferri, ut xerofagia contenti essent abbatis fuisset auctoritate praeceptum, essetque hoc uniuersis placitum nec quisquam posset ullum coctionis sperare pulmentum, illos, uelut qui fructu ac mercede sui laboris et obsequii fraudarentur, si in ordine uicis suae cibos fratribus non secundum consuetudinem parauissent, tantum sibi spontanei operis ac sollicitudinis indixisse, ut in illis aridis ac sterilibus locis, in quibus ligna, nisi de fructiferis arboribus excidantur, omnimodis nequeunt inueniri (nec enim ut apud nos ulla reperiuntur frutecta siluestria), per extenta auia discurrentes et heremum, quae uersus mare [*]( 1 eam G: ea HLv 2 qua om. H diluebatnr G: dilnebantur HLv elabsa L 3 neclectorque G1 4 negligentiae G1 5 remisus 11 puplica H16 penitentia GlHL poenitentia, G2 9 sacrosancta ex sacrosancto L 11 dispectui HL M ui∗∗lia (gi eras.) reputantur L 12 collocarint G: conlocauerint HL sygyllonem L 13 cuique L 14 festucam G2H2L2 oratoria Hl 15 confidunt G 16 XVIII H septimanam L1 17 cybi L1 18 co∗epta L lerofagia G\'S: exerofagia G1H2 xerofagiis H2L 20 ponait H1 21 qui uflut L furrtu 61 23 cybos L1 24 sollicitudis L 27 rpperiuntur L ) [*]( XVII. Call. t. ) [*]( 12 )

62
mortuum tenditur, obeuntes fistucas tenues ac spinulas, quas uentus huc illucque disperserat, suo sinu et gremiis colligentes cunctam sollemnitatem ciborum spontaneis obsequiis praepararent, ita ut de solita praebitione nihil paterentur inminui, tanta fide haec sua munia fratribus exhibentes, ut etiam cum illos honeste posset uel lignorum excusare penuria uel abbatis imperium, pro fructu suo atque mercede noluerint hac abuti licentia.