Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

In septimana cuiusdam fratris cum praeteriens oeconomus tria lenticulae grana iacere uidisset in terra, quae [*](1 quos G mouet H 2 inplere W: implere rell.\t4\tcaenam\tGII 5 hii H\'LI 0 succidendum H1\t8 ordine L\ttotius septimanae labore L 9 feliciter L expectantes\tH 12 admisis H . ut H 14 matutinis L1\t15\tyrnnos HL ministrauerant r\t17 ex] de L uelj aut L 18 uasibus G: uassibus H1\tuasis IPLv\t20 cis] hi*s (i eras.) L 23 poterimus L 24 femore G1 2G uobis G: uos H om. L\tinmi- tari H excidere HIL\' 27 XVII H\tcoconomus H\t28 t.rea II\'L\' gratia L1 terram L1 10]\tcf. Ioh. 13, 14.\t13]\tPs.\t19,\t4).

61
ebdomadario festinanti, dum eam praeparat coctioni, inter manus cum aqua qua diluebatur elapsa sunt, confestim super hoc abbatem consuluit, a quo uelut interuersor neglectorque sacri peculii iudicatus all oratione suspensus est. cuius neglegentiae reatus non aliter ei remissus est, nisi eum publica paenitentia diluisset. non solum enim se ipsos non esse suos, sed etiam omnia quae sua sunt credunt domino consecrata. propter quod si quid fuerit in monasterio semel inlatum, ut sacrosanctum cum omni decernunt reuerentia debere tractari, tantaque fide uniuersa procurant atque dispensant, ut etiam ea, quae despectui habentur paruaque reputantur ac uilia, si uel loco mouerint uel conpetentius conlocarint, si gillonem aqua. inpleuerint, si ei eo cuiquam obtulerint ad bibeudum si, si tenuem fistucam de oratorio cellaue submouerint, mercedem se consecuturos a domino tota credulitate confidant.