Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

in hoc itaque euangeliorum uase iterum destinato, id est spiritu sancto perscripto omnes gentes, quae quondam extra obseruantiam legis positae habebantur inmundae, per credulitatem fidei confluentes, ut ab idolorum cultu salubriter immolentur atque ad salutarem escam proficiant , Petro purificatae uoce dominica deferuntur. hora uero nona inferna penetrans inextricabiles Tartari tenebras coruscatione sui splendoris extinxit portasque aereas eius effringens et seras ferreas conterens captiuitatem sanctorum, quae clausa. tenebris inmitis tenebatur inferni, [*]( Į8] Act. 10, 1S et 11. 10] 1. c. 11. 14] Act. 2. 31. Ps. 15, 10. 16] loh. 10,18. 23] Act. 10,15. 24] cf. Matth. 27, 46. 26] cf. Eph. 4, 8. ) [*]( 4 submissum L2 5 designari H 6 distincta L5 9 lenteum GI 10 inditiumL 14 ueque L 15 infernum LI neque HL curruptionem L\' 16 inquid GH tollit H: tollet GL 17 ponere G et om. H 18 sumere G accipiendi H 19 uasse LI distinafco G1H1 a spiritu v 21 fidelitatem fidei G 22 adque HLX 28 purificatp GL: puriflcante Hv 24 iueitricabilis G 25 cornscatio H suis LI êItiucxit HL 26 eius aerefts Lv confringens H 27 ignitis ex immitis L JR. 2 )

37
salubriter captam secum transuexit ad caelos, igneaque romphaea summota antiquum incolam paradiso pia confessione restituit.