Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

pulchre autem non ait linteum, sed quasi linteum: linteum quippe mortificationis indicium est. quoniam igitur mors dominicae passionis non humanae naturae lege, sed propriae uoluntatis subitur arbitrio, quasi linteum dicitur. mortuus enim secundum carnem non est secundum spiritum mortuus, quia nec derelicta est anima eius in inferno nec caro eius uidit corruptionem. et rursum nemo, inquit, tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.