Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Itaque hunc nequissimi spiritus laqueum taliter poterimus euadere, si in singulis quibus senserimus nos uirtutibus profecisse illud apostolicum dixerimus: non ego, sed gratia dei mecum, et: gratia dei sum quod sum, et deum esse qui operatur in nobis et uelle et perficere pro bona uoluntate, dicente etiam ipso auctore salutis nostrae: qui manet in me et ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere, et: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam, nisi dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilauit qui custodit eam, et: in uanum nobis est ante lucem surgere, quia non est uolentis neque currentis, sed miserentis est dei.