Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ille dicit: sicut colliguntur oua, quae erecta sunt, sic uniuersam terram ego congregaui: et non fuit qui moueret pennam, et aperiret os, et ganniret, iste dicit: similis factus sum pellicano solitario: uigilaui, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. ille dicit: exsiccaui uestigio pedum meorum omnes riuos aggerum, hic dicit: numquid non possum rogare patrem meum, et «xhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? si principalis ruinae causam et salutis nostrae fundamenta perspeximus, a quo et qualiter uel ista [*]( 1] Esai. 14, 13. 2] Ps. 43, 25. 3] Esai. 14, 14. Phil. 2, 6-8. 6] Esai. 14, 13. 7] Matth. 11, 29. 8] Ex. 5, 2. 9] Ioh. 8, 55. 11] Ezech. 29, 3 (LXX). 12] Ioh. 5, 30 et 14, 10. 14] Luc. 4, 6. 15] II Cor. 8, 9. 17] Esai. 10, 14. 19] Ps. 101, 7-8. 21] Esai. 37, 25. 23] Matth. 26, 53. ) [*]( 1 resurgent G1H 8 corde et ille G dni H israhel GH lrt L 11 omnia fiumina H 12 ego om. L 14 omnia om. H 15 ea GLT: illa H factus H 17 colleguntur G1 18 mouerit H 19 pinnam HT 20 pellicano... factus sum om. H 22 uestigia Gl peduum H 28 non possum rogare] rogare possum Gx meum om. L 24 milia GTl: eras. in L, punctis delet. in T, otn. Hr 25 principales L1 26 quo uel qualiter ista L )

212
iacta sint uel illa emerserit, quemadmodum deuitare tam atrocem mortem superbiae debeamus, uel illius ruina uel huius doceamur exemplo.