Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Calciamenta uero uelut interdicta euangelico praecepto recusantes, cum infirmitas corporis uel matutinus hiemis rigor seu meridiani aestus feruor exegerit, tantummodo gallicis suos muniunt pedes, hoc interpretantes usu earum uel dominica permissione signari, ut, si in hoc mundo constituti cura et sollicitudine carnis huius omnimodis exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praeualemus absolui, saltim occupatione leui et inplicatione tenui necessitatem corporis explicemus, neue animae nostrae pedes, qui expediti ad spiritalem cursum et praedicandam euangelii pacem semper esse debent parati (quibus post odorem unguentorum Christi currimus et de quibus Dauid cucurri, inquit, in siti, et Hieremias: ego autem non laboraui te sequens), morticinis saeculi huius curis patiamur inuolui, de his scilicet cogitantes, quae non ad supplendam necessitatem naturae, sed ad superfluam noxiamque pertinent uolup- tatem. quod ita inplebimus, si secundum apostolum carnis curam non fecerimus in desideriis.

quibus tamen gallicis quamquam licito utantur utpote domini mandato concessis, nequaquam tamen pedibus eas inhaerere permittunt, cum accedunt ad celebranda seu percipienda sacrosancta mysteria, illud aestimantes etiam secundum litteram custodiri debere quod dicitur ad Moysen uel ad Hiesum filium Naue: solue corrigiam calciamenti tui: locus enim, in quo stas, terra sancta est [*](4] cf. Matth. 10,10. 14] Cant. 1, 3. 15] Ps. 61, 5. Hierem. 17, 16 (LXX). 19] Rom. 13,14. 21] cf. Mare. 6, 9. 25] Eiod. 3, 5. los. 5, 16. ) [*]( ) propellare H 2 emitatione L1 4 VIIH GL: K in marg. H euangelico interdicta L 5 recussantes JP imfirmitas LI 6 mervdiani H exigerit H1L1 caligis H2L2 8 permisione L 10 saltem H2L2 leui om. H 11 inplectatione Hl ne uel GLX 12 praedicandum euangeli Lx 13 semper esse debent GHc: semper debent esse Lr debent semper esse S de quibus H 15 iuquid GH1L1 16 te pastorem sequens L et Ualgata seculi G 17 hiii LI 18 uoluntatem H uolumtatem LI 20 caligia H2L2 21 utuutur ut puta H 24 custodire L 25 moisen H iesum G2L corregiam H: cf. Rönsch, ltal. u. Uulg.2 p. 463 )

15