Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Haec dicta sint, ne quid praetermisisse de Aegyptiorum habitu uideamur. ceterum a nobis tenenda sunt illa tantummodo, quae uel locorum situs uel prouinciae usus admittit. nam neque gallicis nos neque colobiis seu una tunica. esse contentos hiemis permittit asperitas, et paruissimi cuculli uelamen uel melotae gestatio derisum potius quam aedificationem ullam uidentibus conparabit. quapropter illa tantum, quae superius commemorauimus quaeque sunt et humilitati professionis nostrae et qualitati aerum congruentia, a nobis quoque adfectanda censemus, ut omnis summa nostri uestitus non in nouitate habitus, qui possit offendiculum hominibus saeculi huius inferre, sed honesta in uilitate consistat.

His itaque uestimentis Christi miles indutus nouerit prius ob id se cinguli constrictione munitum, ut ad cunctos usus et opera monasterii non solum mente promptus, sed etiam ipso habitu semper expeditus incedat. tanto namque feruentior circa spiritalem profectum ac diuinarum rerum scientiam cordis puritate probabitur, quanto fuerit erga oboedientiae studium operisque deuotior.