Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Uestis quoque sit monachi, quae corpus contegat tantum ac repellat uerecundiam nuditatis et frigoris retundat iniuriam, non quae seminaria uanitatis aut elationis enutriat, ita eodem apostolo praedicante: habentes autem alimenta et operimenta, his contenti simus: operimenta, inquiens, non uestimenta, ut in quibusdam Latinis exemplaribus non proprie continetur, id est quae corpus operiant tantum, non quae amictus gloria blandiantur, ita uilia, ut nulla coloris uel [*](4] Matth. 3, 4. 8] Aot. 12, 8. 16] Act. 21,11. 24] I Tiin. 6, 8. ) [*]( 1 propitii H1 propri LI uelud 1T (passim) 5 iohannis H1 pellia camellorum L1 7 et om. H tiicem Lx 9 gallicis (ti σανὸάλια) tuis H1: caligis tuis GH2 caligas toas Lυ et Uulg. 10 eum (ante angelus) om. L ab Gl 11 soluta L 12 laxassa om. L1 ascendons in L1 hierosolimam GL2 hierusomam H hierusolimam L* 13 iudois codd. uinola Gr: uiucula HLc 14 caesare H1 caesarię H* manus suas H 17 sic GL: ita H 18 profeta G 20 abtare H\' 21 non digtinguit H, acd in marg. extat K i.e. capitulum 22 retundat om. H 2S itaj item H 25 hiis L\' sumus L et Uulg. )

10
habitus nouitate inter ceteros huius propositi uiros habeantur insignia, ita studiosis accurationibus aliena, ut nullis rursum sint adfectatis per incuriam sordibus decolora: postremo sic ab huius mundi separentur ornatu, ut cultui seruorum dei in omnibus communia perseuerent.

quidquid enim inter famulos dei praesumitur ab uno uel paucis nec catholice per omne corpus fraternitatis tenetur, aut superfluum aut elatum est et ob id noxium iudicandum magisque uanitatis specimen quam uirtutis ostentans. et idcirco haec quae nec a ueteribus sanctis, qui huius professionis fundamenta iecerunt, neque a patribus nostri temporis, qui eorum per successiones instituta nunc usque custodiunt. tradita uidemus exempla, ut superflua et inutilia nos quoque resecare conueniet.