Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

de Iohanne quoque, qui ueteris nouique testamenti, uelut quidam sacratissimus limes, finis initiumque processit, ita euangelista narrante cognoscimus: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos. Petro etiam in custodiam carceris ab Herode detruso et ad necem die postera producendo angelo adsistente praecipitur: praecingere et calcia te gallicis tuis. quod ut faceret nequaquam monuisset eum angelus dei, nisi uidisset eum ob refectionem nocturnae quietis paulisper defecta membra solita cinguli obstrictione laxasse.

Paulum quoque ascendentem Hierosolymam et protinus a Iudaeis in uincla mittendum Agabus propheta repperiens Caesareae sublato eius cingulo ligans suas manus et pedes, ut gestu corporis sui passionis eius praefiguraret iniurias, ait: haec dicit spiritus sanctus: uirum cuius est zona haec sic alligabunt Iudaei in Hierusalem et tradent in manus gentium. quod utique a propheta proferri minime potuisset et dici uirum cuius est zona haec, nisi Paulus eam lumbis suis indesinenter solitus fuisset aptare.