Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

in quem filiorum ordinem gradumque prouecti illa continuo quae est in bonis filiis pietate ftagrabimus, ut iam non pro nostris utilitatibus, sed pro nostri patris gloria totum inpendamus affectum, dicentes ei: sanctificetur nomen tuum, nostrum desiderium, nostrum gaudium gloriam nostri patris esse testantes, imitatores effecti illius qui dixit: qui a semet ipso loquitur, gloriam propriam quaerit: qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum, hic uerax est, et iniustitia in eo non est. denique uas electionis hoc repletus affectu etiam anathema fieri optat a Christo, dummodo familia ei multiplex adquiratur et ad [*]( 4 Mt. 6, 9 7 1. c. 18 1. c. 20 Ioh. 7, 18 24 cf. Rom. 9, 3 ) [*]( 1 Bolnta 0 adque VP ac 0 3 furmala V dicens pater noster om. DWP 4 cum ergo YO: qua DWPX quia W1 5 confitemur (confiteamur 0) profecto VO: confitentes rell. 6 condit. DWPX adoptinem D adaeitus V post adsdtos W addit: cum dicimus pater nx 7 adiciendoa D 9 adque VWP toto] rammo 0 11 amitamus W 12 indignus V hac] a ex ac W ac 0 18 officiens D 16 fraglabimus W 17 nostris Wl 20 emitatores D1 22 qui quaerit (om. autem) in marg. m. 2 V 23 eo] illo D\' 25 dm̋ modo D\' familiaei V: ei fam rell. ν )

267
gloriam sui patris salus totius Israheliticae plebis adcrescat.

secorus enim optat interire pro Christo, qui nouit neminem mori posse pto uita. et iterum gaudemus, inquit, quando nos infirmi sumus, uos autem potentes estis. et quid mirum si uas electionis pro Christi gloria et fratrum suorum conuersione gentisque priuilegio anathema fieri optat a Christo, cum Michaeas quoque propheta uelit se mendacem fieri et ab inspiratione sancti spiritus alienum, dummodo plagas illas et captiuitatis exitia quae sua uaticinatione praedixerat plebs ludaicae nationis euadat, utinam, inquiens, non essem uir habens spiritum, et mendacium potius loquerer: ut praetermittamus illum legislatoris adfectum, qui cum fratribus suis etiam perituris non rennuit interire dicens: obsecro, domine, peccauit populus iste peccatum magnum: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

potest autem congrue satis istud quod dicitur sanctificetur nomen tuum etiam taliter accipi: sanctificatio dei nostra perfectio est. itaque dicentes ei sanctificetur nomen tuum aliis uerbis hoc dicimus: tales nos facito, pater, ut sanctificationem tuam uel intellegere quanta sit uel capere mereamur, uel certe ut in nostra conuersatione spiritali sanctus appareas. quod tunc efficaciter inpletur in nobis, quando uident homines opera nostra bona et glorificant patrem nostrum qui est in caelis.

Secunda petitio mentis purissimae aduenire iam iamque regnum sui patris exoptat, uel istud scilicet quo [*]( 3 II Cor. 13, 9 10 Mich. 2, 11 14 Ex. 32, 31—32 24 Mt. 5, 16 ) [*]( 10 1 iaraelliticae W1 3 inquid VDWOP 4 ea..tis V 6 conaersatione OX gentisque] fratresque D\' optet D obtet P 7 miceas W micheas relh prof. V uelle P uellet Xv 8 insper. D1 epiratione 0 9 captiuitates et ezitia D 10 nationes Wl 11 mendatium VDW 12 loquererer W 13 rennuit DWOX: renuit VP 15 demitte D\'P 16 noxiam D1P1 17 teribvisti V 18 accepi V1D1W1 19 santificetur F . 22 ut om, W 27 sui bis W quod 0 )

268
cotidie Christus regnat in sanctis (quod ita fit, cum diaboli imperio per extinctionem faetentium uitiorum de nostris cordibus pulso deus in nobis per uirtutum bonam fragrantiam coeperit dominari et deuicta fornicatione castitas, superato furore tranquillitas, calcata superbia humilitas in nostra mente regnanerit), uel certe illud quod praestituto tempore omnibus est perfectis ac dei filiis generaliter repromissum, in quo eis dicetur a Christo: uenite benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi, intentis illud quodammodo obtutibus ac defixis desiderans et expectans dicensque ad eum: ueniat regnum tuum. nouit enim testimonio conscientiae suae, cum apparuerit, mox eius se futuram esse consortem. haec enim dicere uel optare criminosorum nullus audebit, quia nec uidere tribunal iudicis uolet, quisque sub aduentu eius non palmam nec praemia suis meritis, sed poenam nouit protinus repensandam.

Tertia supplicatio filiorum est: fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. non potest esse iam maior oratio quam optare, ut terrena mereantur caelestibus coaequari. nam quid est aliud dicere fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra quam ut sint homines similes angelis, et sicut uoluntas dei ab illis inpletur in caelo, ita etiam hi qui in terra sunt non suam, sed eius uniuersi faciant uoluntatem? hoc quoque nemo ea affectu dicere praeualebit nisi is solus, qui deum credit omnia quae uidentur uel aduersa uel prospera pro nostris utilitatibus dispensare, magisque eum pro suorum salute et commodis prouidum atque sollicitum quam nos [*]( 8 Mt. 25, 34 11 Mt. 6, 10 17 1. c. ) [*]( 1 cottid. D1W diabuli VP 2 feteutium DOPX 3 uirtutem W bona V flagrautiam VDX fraglantiam WO 4 furnie. V 5 mure V 8 dicitur VWP 10 illuc D1 optutibus DW definis W 13 se eras. in D futuram W: futurum rell. v 14 criminosaorum D 16 proteuus D\'P: om. W 19 optil (as in ras. m. 2) W iam caelesti D quoequari DO 22 hii DWOPX1 24 his DlOPl 27 adque VWP )

269
ipsos esse pro nobis.

uel certe taliter accipiendum: uoluntas dei salus omnium est secundum illam beati Pauli sententiam: qui omnes homines uult saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. de qua etiam uoluntate Esaias propheta ex persona dei patris et omnis, inquit, uoluntas mea fiet. dicentes ergo ei fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra hoc eum aliis oramus uerbis, ut sicut hi qui in caelo sunt, ita omnes qui in terra consistunt tua, pater, agnitione saluentur.