Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quamobrem sicut in illis est instigationis copia, ita, in nobis uirtus respuendi siue adquiescendi libertas est adtributa. quorum tamen potentiam et inpugnationes si pertimescimus, etiam protectiones atque adiutoria dei e contrario conferamus, de quo dicitur: maior enim qui in nobis est quam qui in hoc mundo. cuius auxilia multo uehementiore militant uirtute pro nobis quam aduersus nos illorum multitudo confligit nam bonarum rerum non tantum suggestor, sed • etiam fautor atque inpulsor est deus, ita ut nonnumquam nos etiam inuitos et ignorantes adtrahat ad salutem.

constat ergo neminem posse a diabolo decipi nisi illum, qui praebere ei maluerit suae uoluntatis adsensum. quod Ecclesiastes his uerbis euidenter expressit: quia enim non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in ipsis ut faciant mala. ergo manifestum est hinc unumquemque delinquere, quod ingruentibus cogitationibus prauis non eis confestim repulsam contradictionis obiciat. nam resistite, inquit, ei, et fugiet a nobis.

GEBMANVS: Quod istud, quaeso, est animae cum istis spiritibus nequam tam indiscretum permixtumque consortium, quo sic eidem non dicam iungi, sed uniri possint, ut et adloqui eam insensibiliter et inseri atque inspirare illi quaecumque uoluerint et ad ea quae placuerit eam ualeant instigare eiusque cogitationes ac motus uideant atque [*](7 I Ioh. 4, 4 16 Eccles. 8, 11 (LXX) 21 Iac. 4, 7 ) [*](2 conplendum OPX 4 cnpia V\' 6 ptimiBcimus D\' pertimescemns W adque VOP 7 adiuturia V1 8 nobis ita codd. eat om. D 10 aduersum OX 11 suggestur V1 fautur V1 adque VOP inpulsur V 12 inuitus V1 13 diabulo VP 15 ecclisiastes V 16 is 0 17 et ideo V 18 hic OP 20 eis om. DW 21 inquid VDWP 22 istut W 24 ut quo V ut (om. quo) 0 ut et V: et DWO quo P quod et X 25 adque VOP inspirari. D 26 ad om. V placuerint PXv 27 adque VP )

191
perlustrent, tantaque inter ipeos ac mentem unitas fiat, ut sine dei gratia, quid ei illorum incitamento, quid ex nostra uoluntate procedat, discerni paene non possit?

SERENVS: Non mirum est posse spiritum spiritui insensibiliter coniugari et occultam suadendi uim ad ea quae libita fuerint exercere. est enim inter eos siont inter homines quaedam substantiae similitudo atque cognatio, siquidem definitio, quae de natura animae adsumitur, etiam illorum substantiae similiter coaptetur. altrinsecus uero eos sibi inseri uel uniri, ita ut capax alter alterius esse possit, omnimodis inpossibile est. hoc namque solummodo deitati, quae sola incorporea simplexque natura est, rectissime tribuitur.

GERMANVS: Huic rationi satis arbitramur esse contrarium illud quod uidemus in adrepticiis fieri, cum adflati spiritibus inmundis loquuntur et agunt ea quae nesciunt. quomodo ergo animas eorum spiritibus illis non credamus uniri, quorum illas uidemus uelut organum factas et derelicto naturali statu ad illorum motus adfectusque transire, ita ut iam non suas, sed illorum uoces et gestus uoces depromant?

SERENVS: Praedictae definitioni nostrae non est contrarium id quod dicitis in energumenis fieri, cum spiritibus inmundis adrepti loquuntur uel agunt ea quae nolunt uel quod ea quae ignorant proferre uoces. non enim uno modo istam eos infusionem spirituum sustinere certissimum est. quidam enim sic adflantur, ut nequaquam ea quae gerunt uel loquuntur intellegant, quidam uero norunt et postea recordantur.