Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
GERMANVS : Ergo credendum est inter eos ordinatam et ut ita dixerim disciplinatam esse nequitiam, ut quidam uicissitudinis ab eis ordo seruetur ac rationabilis geratur inpugnationis incursio, cum constet nec modum nec rationem nisi inter bonos atque honestos posse subsistere secundum illam scripturae sententiam: quaeres sapientiam apud malos et non inuenies, et: inimici nostri insensati, illud etiam: non est sapientia, non est fortitudo nec est consilium apud inpios?
SERENVS: Non esse inter malos perpetuam in omnibus consensionem nec posse perfectam stare concordiam etiam in illis ipsis uitiis quibus conmuniter oblectantur certa definitio est. numquam enim poterit, quemadmodum dixistis, in rebus indisciplinatis disciplina modusque seruari. in nonnullis tamen, ubi scilicet uel operationis communio uel necessitas exigit seu cuiusdam lucri inuitat consortium, necesse est eos temporalem conmodare consensum.
quod esse in hac militia nequitiae spiritalis manifestissime peruidemus, ut non solum tempora inter se uicissitudinesque custodiant, sed etiam locis quibusdam specialiter inhaerere eaque iugiter obsidere noscantur. nam quia necesse sit eos inmutatis temptationibus [*]( 11 Proy. 14, 6 (LXX) 12 Dent. 32, 81 (LXX) 18 Provo 21, 30 (LXX) ) [*]( 1 peculiaribus 0 pascit W 8 quod D ne V1 D cunctus V 5 prouocarit Or 6 XVII W ordenatam V1 8 ab eis uicissit. D 9 incurso D\' ezcursio 0 10 bonus V1 adque WP adque inter 0 honestus V1 11 quaeres (ζητήεις) W: quaeris VDl quaere D\'OPZ aput DOX 12 malus Fl 14 aput OP impius V 15 XVIII W malu. V 20 ubi] ut 0 22 temporale VD\' 23 q; uidemus D\' 24 uicissitudinisque D1 custudiant VI custodia Dl )
nec potest quis cachinnis fatuis risuque dissolui et iracundiae sub eodem tempore stimulis incitari seu certe edacis tristitiae maerore suppleri, sed necesse est unumquemque spiritum ita singillatim inpugnationem mentis adripere, ut cum aut uictus abscesserit, alii eam spiritui cedat acrius inpugnandam, aut certe si uictor extiterit, alteri nihilominus tradat similiter inludendam.
IIIud etiam nequaquam ignorare debemus non esse omnes eiusdem ferocitatis ac desiderii, sed ne unius quidem fortitudinis atque nequitiae, et incipientibus quidem atque infirmis non nisi infirmiores spiritus in certamine conparari et his nequitiis spiritalibus superatis gradatim semper aduersus athletam Christi robustiorum pugnas accendi. pro conparatione siquidem uirium ac profectus humani etiam difficultas conlactationis augetur.
nullo etenim modo quilibet sanctorum sufficeret talium tantorumque hostium sufferre nequitiam uel insidiis eorum posset occurrere, sed ne crudelitatem quidem ac saeuitiam sustinere, si non certamini nostro clementissimus arbiter atque agonotheta praesidens Christus et exaequaret eonluctantium uires et inmoderatos eorum repelleret ac refrenaret incursus faceretque cum temptatione et exitum, ut sustinere possimus. [*]( 25 cf. I Cor. 10, 18 ) [*]( 1 adque VP exerere F: exercere rell. v 4 inflare D\' 5 chacinnis DWl cacinnis W2OX 7 incitare D\' merore DOPX 10 etiam 0 credat 0 uictur F\' 11 exteterit D\'P 12 XVIIII W 13 ferocitates D 14 adque VP bis 17 adletam WX adleta 0 robustior Ov pugnas scripsi: pugna codd. v accendi scrtpsi: Buccedit VDWv succedet OX succedent P 18 conluctatione W 19 modo om. D1 20 suffecerit V 21 possit VDW nec X 28 adque VP agonothita W 24 inmoderatus V1 )