Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
SERENVS: Nulli dubium est quod possint spiritus inmundi cogitationum nostrarum adtingere qualitates, sed indiciis eas sensibilibus forinsecus colligentes, id est aut ex nostris dispositionibus aut ex uerbis et studiis in quae propensius nos perspexerint inclinari. ceterum illas quae necdum de internis animae prodierunt adire omnino non possunt.
ipsas quoque cogitationes quas ingerunt, utrum susceptae uel quemadmodum susceptae sint non per ipsius animae naturam, id est per illum interiorem motum in medullis ut ita dixerim ipsius latitantem, sed ex motibus atque indiciis exterioris hominis deprehendunt. ut puta cum suggesserint gastrimargiam, si uiderint monachum oculos ad fenestram aut ad solem curiosius erexisse uel de hora sollicitius inquisisse, cognoscunt desiderium gulae fuisse susceptum. si fornicationem ingerentes senserint eum patienter telum libidinis suscepisse seu uiderint carne conmotum aut certe non ut oportuit aduersum suggestionis inmundae suspirasse lasciuiam, intellegunt in penetralibus animae libidinis iaculum fuisse defixum.
si incitamenta tristitiae, si irae, si furoris admouerint, utrumnam cordi insederint gestu corporis et sensibili conmotione dinoscunt, cum scilicet eum uel infremuisse tacitum uel cum quadam indignatione suspirasse seu uultum considerauerint quodam pallore aut rubore mutasse, et ita subtiliter quisnam cui sit [*]( 1 quin 0 quid PX 3 inminentibus W adqae VOP oborriri D 6 ea W 8 pspexerunt Dl 13 adque VOP indigitis D\' inditiiB W 14 successerint W 15 oculus V fenistram V ad post aut om. 0 16 ora WO sollicitus D1 cognuscunt V 17 guilę 0 18 aenserent F1 uiderent V 19 carnS DlOPX commotam OPX adueraos DOPXv suggestione. DIX suggessiones 0 suggescionis W 20 inmunditie 0 X penetrabilibus VDWOP 21 incitamente Dl incitamcntum D* 22 fururis admonuerent V corde D 23 insederint D\' 0P1: insiderint reU. dinuscunt V 24 cum ante quadam om. WIX 25 seu om. D\' 26 rnbure F1 robore D1P1et om. 0 )
quae ab illis asriis uirtutibus ita deprehendi non mirum est, cum hoc a prudentibus quoque uiris saepissime fieri uideamus, ut scilicet interioris hominis statum de figura et uultu seu qualitate exterioris agnoscant quanto ergo certius haec ab his poterunt deprehendi, quos utique, ut spiritalis naturae, multo subtiliores ac sagaciores bominibus esse non dubium est.
Quemadmodum enim nonnulli latronum in his domibus, quas furtim adgredi cupiunt occultas hominum solent explorare substantias, qui per taetras noctis tenebras cauta spargentes manu minutias harenarum reconditas opes, quas uisu peruidere non possunt, tinnitu quodam ad earum lapsum respondente deprehendunt, et sic ad certissimam rei uel metalli cuiusque notitiam quadam elicitae uocis proditione perueniunt, ita hi quoque, ut thesaurum nostri cordis explorent, uelut harenas quasdam suggestiones nobis noxias inspargentes, cum secundum illarum qualitatem adfectum corporeum uiderint emersisse, uelut quodam de intimis conclauibus prodeunte tinnitu quid sit reconditum in adytis interioris hominis recognoscunt.
Hoc tamen nosse debemus non omnes daemones uniuersas hominibus inurere passiones, sed unicuique uitio certos spiritus incubare et alios quidem inmunditiis ac libidinum sordibus oblectari, alios blasphemiis, alios irae furorique [*]( 2 cognuscunt V 3 nutu] notu V consensa D conibent. OX 4 aereis D\'WPx 9 ut] et 0: om. V subtilioris D\' W adque 0 sagatiores VD\'W\'X sagatioriB DlWl 11 non distinguunt D\' W latronum cuanuit in V: latrones X 13 tetras DWOPX tetrans Wl tenebris Dl 14 harenarum WPX: arena VDO 17 quodam D1 noces W\' hii OPX 18 the*saurum Y theDBaurum P* cordis nostri D arenas OXI 19 suggestionis DW1 Buggessiones 0 nobis om. VWO apargentes 0 insperg. X 22 aditis WP1 abditis DOP*X v recognuBount F1 23 XVI W 24 inurelrere D ingerere (ge in ras. m. rec.) W inferre Or certus V W1 25 alius V1 etaic demceps 26 fururique V furoreque Dl ) [*]( 13* )