Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
inuenimus sane etiam pro leuioribus culpis nonnullos eandem mortis ad praesens excepisse sententiam, qua sunt et illi puniti quos praediximus extitisse sacrilegae praeuaricationis auctores, ut factum est in illo qui sabbato ligna collegerat uel in Annania et Sapphira, qui parum quiddam de substantia sua infidelitatis errore seruauerant. non quo aequalia fuerint pondera peccatorum, sed quia reperti nonae transgressionis praesumptores debuerunt praebere ceteris quemadmodum peccati, ita etiam poenae ac terroris exemplum, ut quisquis eadem deinceps adfectare temptasset, nosset sibi secundum eandem formam qua illi damnati sunt, etiam si in praesenti supplicium differatur, in futuri iudicii examinatione reddendum.
et quia uidemur excessum quendam, dum genera temptationum uel ultionum percurrere uolumus, a proposita narratione fecisse, qua dicebamus uirum perfectum in utraque temptatione manere semper inmobilem, ad eandem nunc iterum reuertamur.
Itaque mens uiri iusti non debet esse similis cerae uel alterius cuiusquam materiae mollioris, quae semper characteri signantium cedens pro eius forma atque imagine figuratur quamque in se tamdiu retinet, donec alio rursum superinpresso signaculo reformetur. atque ita fiet, ut numquam in sua qualitate persistens ad formam eorum quae inprimuntur semper conuertatur ac transeat. quin potius [*]( 9 cf. Num. 15, 32 sqq. ) [*]( \'2 numinis WO: nominis VDX cottid. DWX 6 nonnullus F1 8 sacrilegos ex sacrilegus V 9 colligerat VWX1 annania D\': anania VDxWOX 10 saffira VDX saffyra W sapbira 0 11 errore D\'O: terrore reU. fuerant W 14 eandem VO 18 uidimur W\' 22 XI W 24 caraeteri DX caracteris 0 adque FO 25 quaque Dt retenet Dx 96 adque V fiat W 28 conuertantur W1 )
GERMANVS: Potestne mens nostra unum statum iugiter retinere et in eadem semper qualitate persistere?
THEODORVS: Necesse eat ut secundum apostolum ut renouatus quis spiritu mentis suae per singulos dies proficiat ad ea se quae in ante sunt semper eitendens, aut si neglexerit, consequens est ut retro redeat atque in deterius relabatur. et idcirco nullo modo poterit mens in una atque eadem qualitate durare. uelut si quis contra aquas fluminis uiolenti nauem subigere remorum inpulsione conetur, necesse est eum aut uirtute brachiorum torrentis alaei inpetum desecantem ad superiora conscendere aut remissis manibus ad praeceps prono amne reuocari.
quapropter istud erit euidens nostri indicium detrimenti, si intellexerimus nos nihil amplius adquisisse, nec dubitemus retrorsum nos omnimodis reuocatos, qua die non senserimus ad superiora progressos, quia ut dixi nec in eodem statu mens hominis potest iugiter permanere, nec in hac carne consistens ita uirtutum apicem possidebit quisque ille sanctorum, ut inmobiles perseuerent. necesse est enim aut aliquid adici illis semper aut minui, nullaque in omni creatura talis poterit esse perfectio, quae mutabilitatis non subiaceat passioni, secundum illud quod in libro beati Iob legitur: quid est homo, ut inmaculatus sit, et iustus appareat natus de muliere? ecce inter sanctos eius nemo [*]( 8 Eph. 4, 23 9 Phil. 3, 18 26 Iob 15, 14-15 ) [*]( 1 de........ quoddam V signaturiam F 2 castadiens V caract. OX 4 adqae Y 5 XII W 7 XIII W 8 singulus f 9 se eras- in D 10 neclexerit 0 11 adque VO 12 adqae VO 13 sibigere Dl sabicere W1 remorum euanuit in V 14 braciorum 0 15 desecante Dl 17 inditium VDX 19 rctranmn V1 reaocatus V\'0 20 progressuB P9 22 sanctoru W 23 mobilis Dl immobilis D\'Xb perseueret DX v 27 inmaculatos W1 iustũ Dl 28 scs V inmutabiles Dl )