Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

parum est enim renuntiasse monachum semel, id est in primordio conuersionis suae contempsisse praesentia, nisi eis cotidie renuntiare perstiterit. usque ad finem namque huius uitae illud nobis dicendum est cum propheta: et diem hominis non desideraui, tu scis. unde et dominus in euangelio si quis, inquit, uult post me uenire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.

Et idcirco ei, qui de interioris hominis puritate peruigilem sollicitudinem gerit, expetenda sunt loca, quae mentem eius nulla ad culturae distentionem ubertatis suae fecunditate sollicitent nec de cellulae fixa atque inmobili statione proturbent atque ad aliquod subdiuale opus prodire conpellant, et ita uelut in apertum effusis cogitationibus omnem mentis directionem ac subtilissimum certe illius destinationis intuitum per diuersa dispergat.