Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quodsi parentum quoque praesidio essemus omnimodis desolati, uel potentum mundi istius obsequia deesse non possent, qui promptissima largitate necessitatibus nostris cum omni gratiarum actione subministrare gauderent. quorum munificentia sustentati parandi uictus sollicitudine careremus, nisi nos uehementer illa prophetica maledictio deterreret. nam maledictus, inquit, homo, qui spem suam ponit in homine, et: nolite confidere in principibus. potuimus etiam cellulas saltim nostras supra Nili fluminis alueum conlocantes aquam habere pro foribus, ne eam a quattuor milibus passuum nostris cogeremur deferre ceruicibus, nisi nos ad tolerantiam laboris istius indefessos beatus apostolus reddens hoc iugiter animaret eloquio, unusquisque, inquiens, propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

nec ignoramus esse nonnulla etiam in regionibus nostris amoena secreta, in quibus pomorum copia et hortorum gratia uel ubertas necessitatem uictus nostri minimo labore corporis [*]( 6 Luc. 14, 26 14 Hierem. 17, 5 (LXX) 16 Ps. 145, 2 21 I Cor. 3, 8 ) [*]( 2 est om. BF 3 solatio B distituti Kl nobis om. Kc 4 quique K1 5 nobis] nos K quicquid F2OK2 forum K1 6 relinquerit OK\' 7 aut matrem BF 9 omnis modis B1F1 quoque essemus praesidio destituti (dist Kl) Kv certe uel Kv 10 potentium OK stius 0 11 promtiuima FO prumpt. Kl 12 muniflcentie Bl 13 sollicitudinem 0 14 profetica BFO 15 inquid BFOK1 suam om. K hominem OK 17 saltem FO albeum FO 18 a Br e Kc: . om. FO 19 tollerantiam BKX 23 etiam om. Kc 24 et ubertas Kl )

677
expedirent, nisi inpingendam illam nobis exprobrationem quae ad illam in euangelio directa est diuitem uereremur: quia recepisti consolationem tuam in uita tua. sed despectis illis omnibus et cum uniuersa mundi huius uoluptate contemptis his tantum squaloribus delectamur uniuersisque deliciis horrendam solitudinis istius praeferimus uastitatem neque huic harenarum amaritudini quantasuis uberis glaebae diuitias conparamus, non temporalia huius corporis lucra, sed aeterna spiritus emolumenta sectantes.