Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quia etenim hominam, quamuis fortis atqae bellator sit, hostilibus tamen telis plerumque non pateat, quis uelut inpenetrabili carne circumdatus tantis proeliorum periculis sine periculo misceatur ? ille autem solus speciosus forma prae filiis hominum condicionem mortis humanae cum uniuersa carnis fragilitate suscipiens nullius umquam est sordis maculatus adtactu.

Temptatus est enim secundum similitudinem nostram gastrimargiae primum uitio, ut ei callidus ille serpens eo ordine, quo Adam ante sedulerat, esurienti escae desiderio conaretur inludere, si filius inquiens, dei es, dic ut lapides isti panes fiant. sed nullum recipiens ex hac temptatione peccatum, cum ei facultas indubitata subpeteret, respuit cibum quem deceptionum artifex ingerebat, dicens: non. in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit de ore dei.

temptatus est etiam cenodoxia secundum similitudihem nostram, cum ei diceretur: sifilius dei es, mitte te deorsum. sed subdola diaboli suggestione non captus est et uanissimum seductorem etiam scripturarum obiectione confutans non temptabis, inquit, dominum deum tuum. [*]( 12 Ps. 44, 3 19 Mt. 4, 3 22 1. c. 4 25 1. c. 6 28 1. c. 7. Deut. 6, 16 ) [*]( 2 igitar] ig. etiam Οβν 5 qunr BFO uelud B 6 suspiciens O1K2.Z: soscipiens BFO2K1r uniuersis om. βc 7 haec OKl nobis om. 0\' 8 qui B 9 adque B 11 uelud B praeliorum B 13 condit. Ββ 17 castrimargiae B et ut ei BFO 18 esurientem BFO esuriente Kl 21 subpeteret 0: supp. rell- 22 deceptionis βν 23. solo pane BF 25 dictum est βν 26 diaboli B suggessione 0 28 inquid BFOZ )

629
temptatus est etiam tumore superbiae secundum similitudinem nostram, cum ei a diabolo promitterentur omnia regna mundi et gloria eorum : sed inrisa atque obiurgata est uanitas temptatoris. respondit enim ei: uade retro Satanas: scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies.

his autem testimoniis edocemur, ut fraudulentis suggestionibus inimici nos quoque similiter memoria scripturarum debeamus obsistere. rursum temptatus est superbia secundum similitudinem nostram, ut idem insidiarum artifex regnum, quod oblatum ab ipso ante respuerat, per homines ei moliretur ingerere. sed absque peccato insidias temptantis inrisit: cum enim cognouisset Iesus quod uenturi essent. ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.