Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

erit ergo consummato dumtaxat uiro similis etiam super hac passione probatio, ut qui se radices morbi huius penitus extirpasse cognouerit explorandae gratia castitatis imaginationem aliquam inlecebrosa mente concipiat. ceterum ab his qui adhuc infirmi sunt hanc examinationem nullatenus conuenit adtemptari (erit enim eis magis perniciosa quam utilis), ut coniunctionem. femineam et palpationem quodammodo teneram atque mollissimam corde pertractent. cum ergo perfecta quis uirtute5 fundatus ad inlecebram blandissimorum tactuum, quos cogitando confinxerit, nullum mentis adsensum, nullam [*]( 8 adque Bl 4 materiam B omnibus 0 exargere FO 6 eam a medela B2F2Z2 medellam 0 8 qaemammodam B 9 libidinis.... 10 penitas sub om. F uicinia BO: uicinitas βν ita om. 0 eius Bl0: eias est βν 10 penitas est B\' 18 uelut sub β storia O ut solet 16 sane et rd.] de hoc loco cf. Pralegg. iam] uiam F1 uia F* 19 comprob. BF 21 exstirp. β 82 gratiae B 24 adtemptare BF 97 quum 0 )

552
commotionem carnis in se deprehenderit exagitatam, certissima puritatis suae capiet documenta, ita ut ad hanc se firmitatem puritatis exercens castitatis atque incorruptionis bonum non solum mente possideat, sed etiam si corporalem feminae adtactum necessitas ulla detulerit, execretur.

Hoc abbas Iohannes, cum horae nonae refectionem inminere sensisset, conlationem fine conclusit. [*]( 1 ezcogitatam F ezitatam 0 2 ad om. B 4 corporale B 5 exerceretur F1 6 iohanes B iohannis Kl 7 conclusit. (amen add. 0) Explicit conlatio abbatis iohanau de fine coenobiotae (cenouitq 0) et heremitae. Incipit conlatio (Inoip capi; conlationis Z) ▼ abbatis pinufii (pinophii K pinnphii Z) de paenitentiae fine et satisfactionis indicio (indicium K) BFOft Incipt eiosdem capitula BF Incipit capitula amen 0 Capitula conlationia abbatis pinophii de et rel. K: om. Z )

553

DE PAENITENTIAE FINE ET SATISPACTIONIS INDICIO. CAPITVLA.

De abbatis Pinufii humilitate et eiusdem latebra.

De aduentu nostro ad eundem.

Interrogatio de paenitentiae fine et satisfactionis indicio.

Responsio de humilitate interrogationis nostrae.

De modo paenitentiae et indulgentiae documento.

Interrogatio, an reminiscenda sint pro cordis conpunctione peccata.

Responsio, quo usque anteriorum actuum recordatio sit habenda.

De diuersis paenitentiae fructibus.

Quod utilis sit perfectis obliuio peccati.

Quod flagitiorum recordatio sit uitanda.

De satisfactionis indicio et abolitione praeteritorum criminum.

In quo temporaliter sit agenda paenitudo et in quo finem habere non possit. [*]( 5 punufii F1 pinuphii a et om. BO eiutdemque 0 6 ab K1 eodem BF: abbatem nrm phinufium 0 abbatem pinuphium β (v) 7 penit. BO poenit. 0 indicium K1 8 humanitate 0 13 sit om. β 14 penit. codd. 15 peccanti K1 peccandi K2Z 16 uitanta K1 17 obolitione B ablutione 0 19 paenetudo K1 20 possit Finiunt capitula abbatis pinuphii de paenitentiae fine. Incipit conlatio III- abbatis pinuphii (pinphii K) β (de penitentiae fine et satisfactionis indicio add. K2Z): om. BFO Incipit liber uicesimus 0 )

554

Praeclari ae singularis uiri abbatis Pinufii de fine paenitentiae praecepta dicturus magnam materiae partem mihi uideor amputare, si humilitatis eius laudem, quam in quarto institutionum libro, qui eet super instituendis renuntiantibus titulatus, breui sermone praestrinD, lectoris fastidio consulens hic silentio praetermittam, eum praesertim multi illius opusculi notitiam non habentes in hanc possint incurrere lectionem et omnis dictorum uacillet auctoritas, si dicentis meritum subtrahatur.

hie siqaidem eam haud longe a Paaephysi, Aegypti ut illic dictum est ciuitate, abbas et presbyter ingenti coenobio praesideret tantumque eum omnis illa prouincia uirtutum suarum atque signorum gloria subleuasset, ut sibi iam uideretur retributione laudis humanae laborum suorum recepisse mercedem, timens ne sibi specialiter inuisa popularis fauoris inanitas fructum praemii uacuaret aeterni, occulte monasterium suum fugiens ad intima Tabennensiam monachorum secreta contendit, ubi non heremi solitudinem, non singularis uitae securitatem, quam etiam inperfecti quique laborem oboedientiae in coenobiis non ferentes superba nonnumquam praesumptione