Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cumque aliquando ad coetus fratrum aliqua fuerit inuitatione reuocatus, quod non potest non uel raro etiam districtissimis heremi adcolis prouenire, si mentem suam etiam pro uilibus quibusque rebus deprehenderit tacite fuisse conmotam, ut quidam occultorum motuum seuerissimus censor mox sibi illa durissima iniuriarum genera, quibus ad perfectam tolerantiam semet ipsum cotidianis meditationibus exercebat, exprobret atque ita se obiurgans et increpans adloquatur: tune ille es, bone uir, qui te, dum in illa solitudinis tuae exerceris palaestra, omnia superaturum mala constantissime praesumebus, qui dudum, cum tibi non solum summas conuiciorum acerbitates, uerum etiam intoleranda supplicia ipse proponeres, satis ualidum atque ad omnes procellas inmobilem te credebas?

quomodo [*]( 1 ab BF: enim ab 0 etiam ab βν 2 posse suppetere Οβν 3 sine βν quibus BF: quae Οβν 5 et] nt BF 6 aelad B1 8 succumb. BF adque F 9 obponens OKIZ: opp. rell. 12 connitioram B2β 16 deetrict. B1FO 17 adcolis F1: accolia rdl. peraenire BF pro uilibus 0: probabilibus BF pro leuibus βν 21 cottid. K exprobet BFK1 adque F 23 te dudum K\'Z exercens scripri: ezeroeres BFv eieroereria 0 exercere K exercens (ns in ras. m. 2) Z phalestra K palestra rell. 25 connitioram B2β aceraitatee B1 )

549
inuicta illa patientia tua leuissimi uerbi prolusione confusa est? quomodo domum tuam supra illam solidissimam petram tanta ut tibi uidebatur mole constructam leuis aura conmouit? ubi est illud quod inani fiducia bellum in pace desiderans proclamabus: paratus sum, et non sum turbatus, et cum propheta saepe dioebus: proba me domine, et tempta me: ure renes meos et cor meum, et: proba me domine, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas. et uide, si uia iniquitatis is me est? quomodo ingentem certaminis adparatum exigua hostis umbra conterruit?

tali ergo semet ipsum conpunctionis animaduersione condemnans inultam suae conmotionis obreptionem esse non sinat, sed artiore carnem suam ieiunii ac uigiliarum correptione castigans ac iugibus continentiae poenis culpam suae mobilitatis eicrucians illud, quod ad plenum excoquere in coenobii conuersatione debuerat, in solitudine constitutus hoc exercitationis igne consumat. illud sane ad obtinendam iugem ac stabilem patientiam constanter atque inmobiliter est tenendum, non licere nobis, quibus lege diuina non solum ultio iniuriarum, sed etiam memoria prohibetur, cuiuslibet detrimenti uel inritationis obtentu ad iracundiam conmoueri.