Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
itaque licet doctrina beatitudinis tuae nnlnerum nostrorum arcana nudauerit, quo fit ut sperare aliquid de remediis audeamus, quia tam euidens declaratio morbi spem remedii pollicetur, tamen quia primum, ut ais, in congregationibus initium salutis adquiritur et sani in solitudine esse non possunt nisi quos prius coenobiorum medicina sanauerit, perniciosa rursum desperatione concidimus, ne forte qui inperfecti coenobium reliquimus nequaquam iam in heremo perfecti esse ualeamus.
IOHANNES: De morborum suorum curatione sollicitis remedium salutare deesse non poterit, et idcirco eodem modo, quo uniuscuiusque uitii deprehenduntur indicia, etiam remedia sunt petenda. nam quemadmodum solitariis humanae conuersationis uitia diximus non deesse, ita uirtutum studia et [*]( 2 ezibere FO 3 archana BF1K1 7 lnoide O1βν: of. X, 12 init. statis ac perteque F* percipimus 0 ctftidiana FK 8 diuturnis c 9 quemammodum B 10 et uidentissima F1 11 medela B2F2Z2 medellam 0 12 remediis βν. cf. cap. 14, 1 13 multarum β ualetud. BFO 14 aegrotantium conscientia βν 16 archana BF\' etiam de O2βν 26 quod 0 27 petenda BFO: quaerenda βν quemammodum B hnmana 0 ) [*](35* )
cam se igitur inpatientiae seu irae perturbationibus incnraari illis quibus supra ostendimus indiciis unusquisque deprehenderit, contrariis semet ipsum obiectionibus semper exerceat, et propositis sibi multimodis iniuriarum dispendiorumque generibus uelut ab alio sibimet inrogatis adsuefaciat mentem suam omnibus quae inferre inprobitas potest perfecta humilitate subcumbere, atque aspera sibi quaeque et intolerabilia frequenter obponens quanta eis occurrere debeat lenitate omni iugiter cordis contritione meditetur: et ita respiciens ad illas sanctorum omnium siue ipBius domini passiones uniuersa non solum conuiciorum, sed etiam poenarum genera inferiora meritis suis esse pronuntians ad omnem se dolorum tolerantiam praeparabit.