Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
secundum apostolum quoque Paulum uirtus non in otio atque deliciis, sed in infirmitate perficitur. ecce enim, inquit, dedi te hodie in ciuitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, et principibus eius, et sacerdotibus eius, et omni populo terrae. et bellabunt aduersum te, et non praeualebunt: quia ego tecum sum, ait dominus, ut eruam te.
Huius ergo patientiae uolo uobis duo saltim exempla proponere: unum religiosae cuiusdam feminae, quae patientiae uirtutem tanta auiditate sectata est, ut non solum temptationum non uitaret incursus, sed etiam occasiones molestiarum sibimet procuraret, quibus frequentius instigata non cederet. haec namque cum Alexandriae conmaneret essetque non obscuris orta maioribus atque in domo quae sibi fuerat a parentibus derelicta religiose domino deseruiret, ueniens ad beatae memoriae episcopum Athanasium precabatur, ut aliquam sibi alendam uiduam daret, quae ecclesiasticis sumptibus pascebatur.
et ut petitionem eius uerbis ipsius exprimamus, da mihi, inquit, aliquam de sororibus quam repauBem. pontifex ergo cum laudasset propositum feminae, quod eam ad opus misericordiae uidisset esse promptissimam, iussit ex omnibus eligi uiduam quae et honestate morum et grauitate ac disciplina omnibus praeferretur, ne forte desiderium largitatis percipientis uitio uinceretur et quae mercedem quaereret - in egena, prauis eius offensa moribus damnum fidei pateretur. [*]( 1 Iac. 1, 12 4 n Cor. 12, 9 5 Hierem. 1, 18-19 ) [*]( 4 adque B diliciis Bl 5 inquid FOK\'Z 8 iuda et FO B: iudae et B iuda β et Vulgata 11 at eruam te ait dominus 0, ut est XXIIII, 25,2 12 saltem FO 13 relegiosae В1 R1 KI 18 adque B 19 relegiose BK1 21 aeclesiasticis BF 28 inquid FOBXIZ 24 pontifez BFOB: sacerdos βv cf. §.3 et 5 et XXI, 86,1 25 prumpt B1K1Z 26 elegi B1R1K1Z 29 egenam β moribus offensa β damnum fidei ante prauia habent βv )
cui cum domum abductae omnibus deseruiret obsequiis, uirtutem modestiae eius ac lenitatis experta uidensque se ab ipsa momentis singulis gratiarum actione pro officio humanitatis honorari, post dies paucos ad memoratum renersa pontir ficem, rogaueram, inquit, ut mihi dari praeciperes quam ego reficerem et cui morigeris famularer obsequiis. cumque ille necdum propositum feminae ac desiderium intellegens aestimasset petitionem eius dissimulatione praepositi fuisse neglectam, causasque morae illius non absque animi sui commotione perquirens protinus agnouisset honestiorem ei ceteris uiduami deputatam, occulte praecepit ut ea illi quae esset cunctis nequior traderetur, quae scilicet uel iracundia uel rixis uel uinolentia seu uerbositate cunctas quibus haec. uitia dominarentur excederet.