Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
PIAMVN: Patientia uera atque tranquillitas absque profunda cordis humilitate nec adquiritur nec tenetur: quae si de hoc fonte descenderit, nec beneficio cellae nec perfugio solitudinis indigebit. non enim patrocinium cuiusquam rei extrinsecus quaerit, quae humilitatis, id est generatricis atque custodis suae intrinsecus uirtute fulcitur. ceterum si mouemur ab aliquo lacessiti, certum est non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita, et ideo ad incursum uel exiguae tempestatis aedificium nostrum ruinosa commotione concutitur. non enim esset laudabilis nec admiranda patientia, si nullis inimicorum iaculis inpetita tranquillitatis propositum retentaret, sed in eo est praeclara atque gloriosa, quod inruentibus in se temptationum procellis immobilis perseuerat.
nam in quo uexari frangique aduersitatibus creditur, in eo potius, roboratur, et in eo magis acuitur, in quo putatur obtundi. a passionibus enim ae sustentatione patientiam dici nullus ignorat, ideoque [*]( 1 qum 0 I ab alii. ORKv alio] aliis Kv (non 0) 3 eibi om. OKv 4 apiritua BFB: cordiB OKv cf. spiritus tepore H, 2, 4 tolerarit B\'r: toleraret F tolerauerit B2RKc toleraberit 0 5 quemammodum B retentari B\': retineri rell. υ8 coercomus Kv. 9 quod) que B* qum 0 11 quampiam tenere 0 18 adque B 15 ditceaderit Bl 17 quaeret M adque B 18 castodiii F fulgetur Fl 19 alio 0 24 adque B t5 temptiouum F )
cum ergo quis uictus iniuria iracundiae igne succenditur, non causa peccati eius acerbitas inlatae contumeliae extitisse credenda est, sed potius manifestatio infirmitatis occultae, secundum illam parabolam domini saluatoris quam de duabus domibus ponit, una quae fundata erat super petram et alia quae super harenam, quibus aequaliter dicit pluuiarum ac fluminum uel tempestatum turbines inruisse: sed illam quae in petrae soliditate fundata nihil penitus detrimenti ex illa tam uiolenta conlisione sensisse, quae uero in harenarum pendula mobilitate constructa est statim fuisse conlapsam. quam utique apparet non propterea conruisse, quia imbrium uel torrentum inundatione pulsata, sed quia super harenam inprudenter extructa est.
non enim in hoc differt a peccatore nir sanctns, quia non similiter et ipse temptetur, sed quia hic etiam magnainpugnatione non uincitur, ille autem etiam parua temptatione superatur. neque enim esset ut diximus iusti alicuius uiri laudabilis fortitudo, si uinceret intemptatus, cum utique locum. uictoria habere non possit absque aduersitate certaminum. [*]( 8 Prov. 16, 32 (LXX) 5 1. c. 14, 29 (LXX) 10 cf. Mt 7, 24 aqq. ) [*]( 2 tolerarit B1: tolerauerit rell. v cf. cap. 11,5 8 a BF: ita et a 0 ita a RKv aolomone B salamone K 4 forte FOR1K1: forti B (?) R2K2 cf. XII, 6, 6 capiente K: capienti B capiet F OB 5 longanimis OBx enim om. ORKv cf. XVI, 27, 6 6 pusillanimis Bv qum 0 7 igni B suBcenditnr F 8 aceraitas BlF exstitisse K 10 parabulam B 11 nna 0: unam rell. aliam codd. 12 arenam BOR1K1 13 illa F 14 fundata B1FRK: fundata est B20v tua detrimenti] hic incipit Z 15 arenarum B1FOR1KlZ 17 quia] quod in rae. m. 2 B: om. F ymbrium B 18 pulsata OBfI: pnlaatam B1 F pulsata ait B* arenam B1KlZ arena 0 structa β )