Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
cumque sic aestuantes quid super statu salutis nostrae definiendum esset nequaquam inuenire possemus, solo gemitu testabamur durissimae condicionis necessitatem, accusantes teneritudinem frontis nostrae et ingenitam nobis uerecundiam detestantes, cuius onere praegrauati etiam contra utilitatem ac propositum nostrum retinentium precibus alias non potuissemus obsistere nisi maturissimo reditu repromisso, illius scilicet nos pudoris uitio laborasse deflentes, de quo dicitur: est pudor adferens peccatum.
Tum ego: Conpendium, inquam, angoribus adferat nostris consilium, immo auctoritas senis, ad quem oportet ut nostras sollicitudines deferamus, et quidquid eius fuerit sententia definitum, uelut diuinum et caeleste responsum cunctis aestibus nostris terminum ponat. quod quidem nobis per os sancti huius a domino tribuendum et ob illius meritum et ob nostram fidem minime dubitemus. ipsius enim munere salubre consilium et creduli ab indignis et increduli a sanctis frequenter adepti sunt, domino id uel propter meritum respon- . [*]( 19 Proy. 26, 11 (LXX) ) [*]( 2 efficatiter JIIT 3 ammittit ∑ 4 ac] aut 0 5 nos om. U 7 hoc Z 9 agemus Π de] ez T sacramenti] lponsionis ΠΥΟυ 11 curcuire X circamire ΠΥ1 poet curcamire in Υ est : II qamque 0 14 coaditionis ΠΥ 16 honere TIO 18 repromiuo hnc X 21 anguoribus L 23 quicquid TO 24 nelud T responsom IP 25 inponat T 26 tribuendo n1 28 ab indigais et increduli om. II 29 accepti Π )
Tum uenerabilis Ioseph deiectiores nos animo contemplatus atque hoc nobis non sine causa coniciens accidisse illo nos patriarchae Ioseph sermone conpellat: qui d uti que nnltus nestri tristes sunt hodie? cui nos: non sicut uinculati illi Pharaonis ministri somnium uidimus et qui interpretetur non est, sed insomnem, inquam, duximus noctem, et qui aestuum nostrorum moles subleuet non est, nisi eas dominus tua discretione submouerit. tum ille, qui patriarchae uirtutem et merito referret et nomine: nonne per dominum, inquit, est humanarum cogitationum curatio? proferantur in medium: potens enim est diuina clementia secundum fidem uestram Bostro eis medellam praestare consilio.
Ad haec GERMANVS: Credebamus, inquit, nos uestrae beatitudinis uisione non solum laetitia spiritali, sed etiam profectu abunde repletos ad nostrum coenobium recursuros et ea, quae fuissemus uestro magisterio consecuti, a nobis post reditum uel tenui aemulatione sectanda. hoc enim et seniorum nostrorum dilectio sibi spondere nos conpulit, dum sublimitatem uitae uestrae atque doctrinae posse nos aliquatenus imitari in illo coenobio crederemus. unde cum ex hoc nobis omnem aestimaremus laetitiam conferendam, intolerabili e [*]( 11 Gen. 40, 7 (LXX) 13 cf. 1. c. 8 ) [*]( 2 suscepti X 4 sinaxeos ΠΟ 7 hiedem 77T rnnum O f 8 psiatiis 2 paiathis 0 9 contemplatar T 11 illi n 13 faraonia 77 T farahonis 0 16 molem T ni Π1 dominus om. II 16 discretio 77 corr. sommooerit 77 17 inquid TO 20 medelam Π2 Υ2 consilium ∑ 21 inquid Π nos inquid ΥΟ 23 recursoros Π1 26 sibi om. 77 28 intimari S . cum om. 77 ) [*]( 80* )