Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

IIIud quoque multis est experimentis saepissime conprobatum nullo modo eos, qui amicitiarum foedus coniurationis iniere principio, indisruptam potuisse seruare concordiam, siue quod eam non pro desiderio perfectionis nec pro apostolicae caritatis imperio, sed pro amore terreno et per necessitatem ac uinculum pacti retinere conati sunt, siue quod ille callidissimus inimicus, ut eos praeuaricatores sui faciat sacramenti, celerius ad inrumpenda amicitiarum uincla 1 praecipitat. certissima ergo est prudentissimorum uirorum illa sententia concordiam ueram et indiuiduam societatem nisi inter emendatos mores eiusdemque uirtutis ac propositi uiros stare non posse.

Haec de amicitia beatus Ioseph spiritali narratione disseruit nosque ad custodiendam sodalitatis perpetuam caritatem ardentius incitauit. [*]( 1 dominus Tx salanoni ∑Π2 salamon IP 2 multa SO harena 2 arenam T arena 0 6 inire ∑Π1O ineunt T indisrupta II concordia IP 7 sene Π2 9 pro necessitate ac nincnlo T 11 rumpenda T uincula TOc 14 emendatus II* nirtutes Π1 16 deseruit IP 18 innitanit Z Explc. abbatis ioseph de amicitia capitula I Incipit eiuadem de definiendo 2 Explicit abbatis ioseph de amieitia (amititia IP) conlatio prima. Item (om. IX) incipiunt capitula eiusdem senis de finiendo (de definitione T) IIT Exptct cἰτο prima abbatis ioseph de amicitia. amen. Incipit eiusdem secnnda de definiendo 0 )

463

DE DEFINIENDO. CAPITVLA.

De uigiliis quas pertulimus.

De abbatis Germani anxietate super sponsionis nostrae recordatione.

Quid mihi ad hoc uisum sit.

Interrogatio abbatis Ioseph nostraque responsio, unde anxietas emersisset.

Expositio abbatis Germani, cur uel in Aegypto residere mallemus uel retraheremur ad Syriam.

Interrogatio abbatis Ioseph, an in Aegypto maior profectus nobis quam in Syria conferretar.

Responsio de differentia institutionum utriusque prouinciae.

Quod perfecti uiri nihil absolute debeant definire, uel utrum sine peccato possint definita rescindere.

Quod plerumque utilius sit statuta inrumpere quam inplere. [*]( 6 abbate Π1 7 recordationem Π1 10 emanasset T 11 Besponsio T quur 0 uel] et T 12 resedere Π1 retrahimnr 2 retrahemar 11 ad Syriam om. T 13 iosep T in om. T 14 siria ΠΟ conferretar 71 rederetnr T 16 prouintiae TIT 17 definere II 18 finita reacindendi T 19 rumpere T 20 implere X II )

464

Interrogatio nostra de metu praebiti in coenobio Syriae sacramenti.

Responsio, quod propositum gerentis, non negotii sit considerandus effectus.

Quod boni prouentus malignis auctoribus non profuerint nec bonis mala gesta nocuerint.

Responsio nostra, quae causa nobis exegerit sacramentum.

Disputatio senis, quod sine culpa actionis ordo mutetur, dummodo boni studii capiatur effectus.

Interrogatio, an absque peccato sit quod infirmis nostra scientia occasionem ingerit mentiendi.

Responsio, quod non propter infirmorum scandalum scripturarum ueritas sit mutanda.

Quod utiliter mendacio sancti tamquam elleboro usi sint.

Obiectio, eo quod illi tantum inpune mendacio usi sint qui sub lege uixerunt.

Responsio, eo quod licentia mendacii, quae ne in ueteri quidem indulta est testamento, probabiliter a multis fuerit usurpata.

Quod utile plerumque mendacium et noxiam ueritatem etiam apostoli esse censuerint.

An interrogantibus occultam continentiam sine mendacio oporteat propalari, et an suscipienda sint quae semel fuerint recusata.

Obiectio, quod oporteat quidem abscondi continentiam, sed suscipi recusata non debeant. [*]( 1 praebitae TITOv 2 siriM II sponsionis TITOv 5 profectaa 0 indignis II\' ex malignis fuerint Π1 7 a nobis Tx ezigerit T sponsionem TITO 9 accionis T 13 scandaloram Π1 15 ueniabiliter IIT uenerabiliter 0 elleboro 77 (eras. uid. a, certe non h) 16 sint nsi T husi sunt 0 17 eo om. TIv 19 XIX T 20 ueniabiliter TITOv 22 ueniabile TITOv 23 consuerunt T censuerunt Or 24 interrogationibua T 26 sunt 0 fuerit recussata 71 28 suecipere cusata Π1 )

465

Responsio, quod inrationabilis sit huius definitionis pertinacia.

Quomodo abbas Piamun continentiam suam celare maluerit.

Testimonia scripturarum de conmutatis definitionibus.

Quod sancti uiri pertinaces ac duri esse non possint.

Interrogatio, an sit contrarium praedictae sententiae illud quod dicitur: iuraui et statui.

Responsio, in quibus inmobilis definitio sit tenenda et in quibus, si oportuerit, rescindenda.

Quemadmodum debeant celanda conmitti.

Nihil super his quae ad usum conmunis uitae adtinent definiendum.

Praecedente igitur conlatione finita pariterque nocturno intercedente silentio cum fuissemus a sancto abbate Ioseph ad sepositam cellulam causa quietis adducti et sermonibus eius igne quodam in nostris cordibus excitato totam noctem habuissemus insomnem, egressi cellam et centum fere ab ea passibus secedentes in loco remotiore consedimus. cum itaque secreti conloquii nobis familiariter etiam nocturnis tenebris oportunitas praeberetur, ilico ut resedimus abba Germanus grauiter ingemescens:

Quid agimus? inquit. ingenti namque discrimine nos uidemus et perquam miserabili condicione constrictos, quos et [*]( 9 Pa. 118, 106 ) [*]( 3 piamon n 7 possunt TOv 8 scientiae 0 11 oportueri. 71* 12 conmoti 0 14 Finiunt capitnla conlationis de definiendo ∑ Finiunt capitnla abbatis ioseph definiendo n Expliciunt capitula. Incipit conlatio de difiniendo T Eiplicit capitola. Incipit sci ioseph conlatio de nicil esse finiendum 0 17 abducti TOt 19 cellulam Πc 21 conloqui Π1 22 residimus 0 abbas T Ov 23 ingemiscens 0 24 notI distinguit T inquid TO ) [*]( XIi. Cass. 2. ) [*]( 30 )

466
ratio ipsa conuersatioque sanctorum quid salubrius sit ad profectum uitae spiritalis efficaciter docet et eligere id quod expedit data senioribus sponsio non admittit.

etenim potuimus exemplis talium ac tantorum uirorum ad perfectiorem uitam propositumque formari, nisi nos instanter ad coenobium recurrere promissi pactio coartaret. quo si reuersi fuerimus, copia nobis ulterius huc remeandi nulla tribuetur. sin uero hic residentes desiderium nostrum maluerimus explere quid agimus de sacramenti fide, quam senioribus nostris uelocissimum reditum pollicentes dedisse nos nouimus, ut uel cursim liceret nobis huius prouinciae sanctos ac monasteria circuire ?