Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Hi itaque uiri nihil sibi pro talium mirabilium uirtute donabant, quia non haec suo merito agi, sed domini misericordia fatebantur, apostolicis uerbis in admiratione signorum humanam gloriam refutantes: uiri fratres, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra uirtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? nec quemquam in donis ac mirabilibus dei, sed potius ex propriis uirtutum fructibus praedicandum esse censebant, qui industria mentis et operum uirtute generantur.
plerumque enim, ut supra iam dictum est, homines mente corrupti, reprobi circa [*]( 21 Act. 3, 12 ) [*]( 1 quinquagusimae (sic !) II quinqaageaime 0 2 qaaedsm II inopiam II1 iam om. Π 3 adstrictus T 4 potandom Π1 5 immodam 0 6 copia lactis IIv 9 contractn S 10 temtantes S 11 oetendere T agebant II habraham T 14 inclinans se] inelinaase Π1O 15 caruumque Tc 16 gressum SO 18 hii T\'0 19 haec] ex S misericordiam Π1 21 uirl] ut T admiramini IIOv 22 in om. T aut] ut 0 24 ac mirabilibus] mirabilium T 27 iam om. T )
et idcirco etiam istos, quibus hanc gloriam signorum atque uirtutum pro merito sanctitatis ipse concessit, ne in his extollantur admonet dicens : nolite gaudere quia daemonia uobis subiciuntur, gaudete autem quia nomina uestra scripta sunt in caelis.