Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

oui rursus abbas Maoarius, dormi, inquit, in pace cum ceteris in tuo ordine, a Christo in fine temporum suscitandus. haec igitur eius uirtus et gratia quantum in ipso fuit semper fortasse latuisset, nisi eum necessitas totius prouinciae periclitantis et erga Christum plena deuotio amorque sincerus istud exercere miraculum conpulisset. quod utique ut ab eo fieret non ostentatio gloriae, sed caritas Christi et totius plebis extorsit utilitas: ut beatum quoque Heliam fecisse Regnorum lectio manifestat, qui ignem de caelo super hostias inpositas pyrae idcirco descendere postulauit, ut periclitantem pseudoprophetarum praestigiis fidem totius populi liberaret.

Quid etiam abbatis Abrahae gesta conmemorem, qui α̒πλοʋ̃ς, id est simplex pro simplicitate morum et innocentia cognominatur? qui cum metendi gratia ad Aegyptum [*]( 1 recondantar 2 6 macharius TO *it om. TO homo iaquid TO 7 ipso] illo 0 8 fraude fuorant T 10 abbaej beatas 0 macharios TO quidnam] qui T 14 ille 0 ruraū 0 macharius T macarias abbas 0 15 inquid 0 16 flnem 0 18 prouintiAe T 19 iatut H 20 ostentatione X 22 eliam 0 28 hostiam impositam T pirae 2 24 eeudoprof. 0 25 populi] polu II, corr. in populo 26 qaod II1 conmemorarem 2 commorarem TP 27 anaoic 0 simplicitatem Π1 28 gratiam JP )

431
de heremo diebus Quinquagensimae perrexisset et a muliere quadam paruulum suum lactis inopia iam tabidum atque seminecem praeferente lacrimosis precibus fuisset obstrictus, calicem ei aquae potandum inpresso crucis signaculo dedit, cuius haustu confestim mirum in modum arida iam penitus ubara lactis copia redundante fluxerunt.

Vel cum idem ipse pergens ad uicum circumdatus est inludentium turbis, qui subsannantes ostendebant ei quendam hominem contracto genu multis iam annis gressus officio destitutum et antiqua debilitate reptantem, ac temptantes eum, ostende, aiebant, abba Abraham, si seruus es dei, et restitue hunc pristinae sanitati, ut nomen Christi quem colis uanum non esse credamus. tum ille confestim inuocato Christi nomine inclinans se et adprehendens aridum pedem hominis traxit. cuius taCtu continuo siccum genu incuruumque directum est ac recepto ueu gressuum, quem obliuioni iam tradiderat annosa debilitas, laetus abscessit.