Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
NESTEROS: Haud recte uirtutem definitionis explorat qui non omnia diligenter prolatae sententiae uerba perpendit. praediximus namque huiusmodi homines disputandi tantum habere peritiam et elocutionis ornatum, ceterum scripturarum uenas et arcana spiritalium sensuum intrare non posse. etenim uera scientia non nisi a ueris dei cultoribus possidetur, quam is utique non habet populus cui dicitur: audi popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos non uidetis: et aures, et non auditis, et iterum: quia tu scientiam reppulisti, et ego repellam te ne mihi sacerdotio
fnngaris. cum enim in Christo omnes thesauri sapi- entiae et scientiae absconditi esse dicantur, quomodo is, qui Ghristum inuenire contempsit aut inuentum sacrilego ore blasphemat aut certe catholicam fidem inmundis operibus polluit, ueram scientiam adsecutuB esse credendus est? spiritus enim dei effugiet fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis. non ergo alias ad scientiam spiritalem nisi hoc ordine peruenitur, quem unus prophetarumeleganter expressit: seminate nobis ad iustitiam, metite spem uitae, inluminate uobis lumen scientiae. [*]( 14 Hierem. 5, 21 16 OB. 4, & 18 CoL 2, 8 22 Sap. 1, 5 et 4 26 Os. 10, 12 (LXX) ) [*]( 2 scribt. Υ 3 e om. Σ uirorum sanctorum T 6 archana II2 ΥΟ 8 hwt ∑II non 0 11 locutionis 2 scribt. T 12 archana IP 14 his IP 15 oculus II1 16 et ante non om. 2 auditis II2 (t in ras. 2 litt. m. 2): audietis ∑ΥΟ 17 reppullisti et reppellam II sacerdotio fungaris mihi T 19 aoientiae eius T 20 hia II1 O contemait ∑II1 28 habitabit IITOv et Vulg.: cf. cap. 2 24 peocato T 25 quam T profetarum eliganter II 27 inlumenate n )
primum ergo seminandum nobis est ad iustitiam, hoc est ut aotualem perfectionem operibus iustitiae propagemus, deinde metenda nobis est spes uitae, id est uirtutum spiritalium fructus expulsione uitiorum carnalium congregandi: et ita inluminare nobis lumen scientiae poterimus. quem ordinem etiam psalmographus teneri debere decernit dicens: beati inmaoulati in uia: qui ambulant in lege domini. beati, qui scrutantur testimonia eius. non enim prius dixit: beati, qui scrutantur testimonia eius et postea intulit: beati inmaculati in uia, sed prius inquit: beati inmaculati in uia, per hoc euidenter ostendens neminem recte posse ad perscrutanda dei testimonia peruenire, nisi prius per actualem conuersationem in uia Christi inmaculatus incedat.