Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
hi ergo quos dixistis non istam quam inmundi habere non possunt, sed ψευδώνυμον, hoc est falsi nominis scientiam possident, de qua beatus apostolus, o, inquit, Timothee, depositum custodi, deuitans profanas uocum nouitates et obpositiones falsi nominis scientiae, quod in Graeco dicitur τάς άντιϑέσεις τής 20 ψευδeονύμου γνώσεως. de istis ergo qui imaginem quandam scientiae uidentur adquirere, uel de his qui cum sacrorum uoluminum lectioni ac memoriae scripturarum diligenter insistant, carnalia tamen uitia non relinquunt, in Prouerbiis eleganter exprimitur: sicut inauris aurea in naribus suis, ita mulieri male moratae species.
quid enim prodest quempiam ernamentum eloquiorum caelestium et illam pretiosissimam scripturarum speciem consequi, si eam lutulentis operibus uel sensibus inhaerendo quasi inmundissimam [*]( 6 Ps. 118, 1-2 16 I Tim. 6, 20 24 Prov. 11, 22 (LXX) ) [*]( 6 psalmografus 2 psalmigraphus T 10 beati inquit (inquid O) II O 13 prius actuali conuersatione T 14 hii ∑II histam II1 15 ψcγΔωΝ ΠΜΟΝ II ψeοΔωΝyΜωΝ Υ 16 inquid 0 18 oppositiones ∑II 20 ΓΝωοεωε ∑ ΓΝωceωc II Tac | ΝΤΙΘeceιc Te aωΝΓΜΟ|ẏ ẏΝωceωc Υ corruptissime 0 23 relincunt ∑O 24 eliganter II 25 mulieris T 26 prodeest 0 quempiam om. X ornamenta T 27 scribt. T. ) [*]( 27* )
de huiusmodi animabus, quae nequaquam stabiliter timorem domini possidentes (de quo dicitur: timor domini disciplina et sapientia est) scripturarum adquirere sensum de iugi earum meditatione conantur, satis proprie in Prouerbiis memoratur: ut quid fuerunt diuitiae insipienti? possidere enim sapientiam excors non poterit. in tantum uero ab illa eruditione saeculari, quae carnalium uitiorum sorde polluitur, uera haec et spiritalis scientia submonetur, ut eam in nonnullis elingnibus ac paene inlitteratis sciamus nonnumquam admirabiliter uiguisse.