Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Inter haec anachoretarum instituta sublimia, quae utcumque donante deo licet inperito digesta sunt stilo, quiddam nos interserere atque contexere, quod uelut pulchro corpori naeuum quendam uideatur adponere, narrationis ipsius ordo conpellit: quamquam non dubitem etiam ex hoc ipso non minimam instructionem super omnipotentis dei quae in Genesi legitur imagine quibusque simplicioribus conferendam, praesertim cum tanti dogmatis causa uertatur, ut ignoratio eius sine ingenti blasphemia et catholicae fidei detrimento esse non possit.

Intra Aegypti regionem mos iste antiqua traditione seruatur, ut peracto Epiphaniorum die, quem prouinciae iliins sacerdotes uel dominici baptismi uel secundum carnem natiuitatis esse definiunt et idcirco utriusque sacramenti sollemnitatem non bifarie ut in occiduis prouinciis, sed sub una diei huius festiuitate concelebrant, epistulae pontificis Alexandrini per [*]( 3 consceDdetur V 6 mntabilitate X 7 XIIII om. D quemammodum X 8 adquiri. Finiunt capt conlac (coniac D) VD Explicit 0 Ezpliciunt capitulę X Incipit (Item X) eiusdem senis conlatio secunda (-II- V) de oratione (de orat. om. V) VWX Incip conlaC abb isaac secunda de oratione D Incp cirh -x- 0 Collatio secunda P 9 haec om. W 11 adque V pulcro W 0 12 neuum DOPX. 15 imaginem 0 17 blasf. DO chatholicae V 20 epyfan. V ephyphan. D epifan. WP prouintiae VDX 24 aepistolae W epistolae D\'OX )

287
tmiuersas Aegypti ecclesias dirigantur, quibus et initium Quadragensimae et dies Paschae non solum per ciuitates omnes, sed etiam per uniuersa monasteria designetur.

secundum hunc igitur morem post dies admodum paucos quam superior cum abbate Isaac fuerat agitata conlatio Theophili praedictae urbis episcopi sollemnes epistulae conmearunt, quibus cum denuntiatione paschali contra ineptam quoque Anthropomorphitarum haeresim longa disputatione disseruit eamque copioso sermone destruxit. quod tanta est amaritudine ab uniuerso propemodum genere monachorum, qui per totam prouinciam Aegypti morabantur, pro simplicitatis errore susceptum, ut e contrario memoratum pontificem uelut haeresi grauissima deprauatum pars maxima seniorum ab uniuerso fraternitatis corpore decerneret detestandum, quod scilicet inpugnare scripturae sanctae sententiam uideretur, negans omnipotentem deum humanae figurae conpositione formatum, cum ad eius imaginem creatum Adam scriptura manifestissime testaretur.

denique et ab his, qui erant in heremo Scitii eonmorantes quique perfectione ac scientia omnibus qui erant in Aegypti monasteriis praeminebant, ita est haec epistula refutata, ut praeter abbatem Pafnutium nostrae congregationis presbyterum nullus eam ceterorum presbyterorum, qui in eadem heremo aliis tribus ecclesiis praesidebant, ne legi quidem aut recitari in suis conuentibus prorsus admitteret. [*]( 1 ecclesias] prouincias 0 diriguntur V 2 quadrages. D* WOPX* pasce 0 3 designitur V 4 paucus V1 5 theofyli V theofili DWOP 6 episcupi V epistolae D2WO eommeaiH D1 7 denunciationS W pascali 0 * 8 anthropomorf. VO antropomorf. DW antropomorpli. PX heresim DOX heresem P 9 distruxit D\'W 10 per om. V 11 prouintiam VX 12 heresi DOPX 13 prauissima 0 uniuerse 0 14 detestantum D 15 scribt. VX1 17 scribtura VX scripture D 18 erant om. 0 scitii DWO: scytii V scithi P h schitii X 19 quique] qui V perfeccione V 20 epistola D2WO 21 paphnutium X 22 praesbiterum WOPX praesbiterorum WPX presuit. 0 23 nec D1 24 prossus 0 admitterent DWPv )

288

Inter hos ergo qui hoc detinebantur errore fuit antiquissimae districtionis atque in actuali disciplina. per omnia consummatus nomine Sarapion, cuius inperitia super praedicti dogmatis opinione tantum praeiudicabat cunctis ueram tenentibus fidem, quantum ipse uel uitae merito uel antiquitate temporis omnes fere monachos anteibat.

cumque hic sancti presbyteri Pafnutii multis adhortationibus ad tramitem rectae fidei non posset adduci, eo quod nouella ei haec persuasio nec ab anterioribus aliquando conperta uel tradita uideretur, accidit ut quidam diaconus summae scientiae uir nomine Photinus desiderio uidendi fratres, qui in eadem heremo conmanebant, de Cappadociae partibus adueniret quem beatus Pafnutius summa gratulatione suscipiens ad confirmationem fidei, quae fuerat praedicti pontificis litteris conprehensa, producens in medium coram cunctis fratribus sciscitatur, quemadmodum illud quod in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, catholicae totius Orientis interpretarentur ecclesiae.