De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. obscuros nimium senes,
  2. qui sensus et imagines
  3. e corporibus extimis
  4. credant mentibus imprimi,
  5. ut quondam celeri stilo
  6. mos est aequore paginae,
  7. quae nullas habeat notas,
  8. pressas figere litteras.
  9. [*](PTLVDKE)[*](13 deanivit TL Peip. (διοϱισάμενος P?aM.) losq. (in) imagina- tione T\'Z 19 inlustrat F 22 actu Mett (Volkmann) )
    119
  10. Sed mens si propriis vigens
  11. nihil motibus explicat,
  12. sed tantum patiens iacet
  13. notis subdita corporum
  14. cassasque in speculi vicem
  15. rerum reddit imagines,
  16. unde haec sic animis viget
  17. cernens omnia notio?
  18. Quae vis singula. perspicit
  19. aut quae cognita, dividit?
  20. Quae divisa recolligit
  21. alternumque legens iter.