De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- nihil motibus explicat,
- sed tantum patiens iacet
- notis subdita corporum
- cassasque in speculi vicem
- rerum reddit imagines,
- unde haec sic animis viget
- cernens omnia notio?
- Quae vis singula. perspicit
- aut quae cognita, dividit?
- Quae divisa recolligit
- alternumque legens iter.
- nunc summis caput inserit,
- nunc decedit in infima,
- tum sese referens sibi
- veris falsa redarguit?
- Haec est efficiens magis
- longe causa potentior,
- quam quae materiae modo
- impressas patitur notas.
- Praecedit tamen excitans