De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. summamque tenet singula. perdens.
  2. Igitur quisquis vera requirit,
  3. neutro est habitu; nam neque novit
  4. nec penitus tamen omnia nescit,
  5. sed, quam retinens meminit, summam
  6. consulit alte visa, retractans,
  7. ut servatis queat oblitas
  8. addere partes.

Tum illa: Vetus, inquit, haec est de providentia querela M.que Tullio, cum divinationem distribuit, vehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo vestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita.

Cuius caliginis causa est, quod humanae ratiocinationis motus ad divinae praescientiae simplicitatem non potest ammoveri, quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui.

Quod ita demum patefacere atque expedire temptabo, si prius ea,, quibus moveris, expendero.

Quaero enim, cur illam solventium rationem minus efficacem putes, quae quia praescientiam non esse futuris rebus causam necessitatis existimat, nihil impediri praescientia arbitrii libertatem putat.