De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis, nisi quod ea, quae praesciuntur, non evenire non possunt?

Si igitur praenotio nullam futuris rebus adicit necessitatem, quod tu etiam paulo ante fatebare, quid est, quod voluntarii exitus rerum ad certum cogantur eventum?

Etenim positionis gratia, ut, quid consequatur, advertas, statuamus nullam esse praescientiam.

Num iaritur, quantum ad hoc attinet, quae ex a.rbitrio veniunt, ad necessitatem [*]( 10 CIc. Div.II ssqq. 24 Orig. (Euseb. Praep. ev.VIll): ἡ πϱόγνωσις τοῡ ϑεοῡ οὐϰ ἀνάγϰην ἐπιτίϑησι τοīς πεϱὶ ὡν ϰατείληϕε, cf. 116, 33sq. 25 p. lli, 23 ) [*]( 10 M.que om. T1 mensque tulit iocam divinatione P distruit )[*](PTLVKE) [*](T1L1V describit L2 12 antqaaquam P 19 effica computes P praesentiam bis P 29 eveniunt T Peip. ) [*]( 8* )

116

cogantur? — Minime. — Statuamus iterum esse, sed nihil rebus necessitatis iniungere;

manebit, ut opinor, eadem voluntatis integra, atque absoluta libertas. Sed praescientia,

inquies, tametsi futuris eveniendi necessitas non est, signum tamen est necessario ea esse ventura. Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret;

omne etenim signum tantum, quid sit, ostendit, non vero efficit, quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut pra.enotionem signum esse huius necessitatis appareat; alioquin si haec nulla est, ne illa.

quidem eius rei signum poterit esse, quae non est. lam vero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis, sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam.

Sed qui fieri potest, ut ea non proveniant, quae futura esse providentur? Quasi vero nos ea, quae providentia. futura esse praenoscit, non esse eventura credamus ac non

illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen, ut evenirent, sui natura necessitatis habuisse. Quod hinc facile perpendas licebit; plura etenim, dum fiunt, subiecta. oculis intuemur, ut ea, quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera.

Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?