De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Si igitur, uti rationis participes sumus, ita divinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicavimus, sic divinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus.
Quare in illius summae intellegentiae cacumen, si possumus, erigamur; illic enim ratio videbit, quod in se non potest intueri, id autem est, quonam modo etiam, quae certos exitus non habent, certa tamen videat ac definita praenotio neque id sit opinio, sed summae potius scientiae nullis terminis inclusa simplicitas.
- Quam variis terras animalia permeant figuris!
- Namque alia extento sunt corpore pulveremque verrunt
- continuumque trahunt vi pectoris incitata sulcum;
- sunt quibus alarum levitas vaga verberetque ventos
- et liquido longi spatia aetheris enatet volatu;
- haec pressisse solo vestigia gressibusque gaudent
- vel virides campos transmittere vel subire silvas.
- Quae variis videas licet omnia discrepare formis,
- prona tamen facies hebetes valet ingravare sensus;
- unica gens hominum celsum levat altius cacumen,
- atque levis recto stat corpore despicitque terras. [*]( 30 cf. Cic. Leg. I 26. Ov. Met. I 85 sq. Sa!l. Cat. J, I. Prud. Contra Symm. II 262 )[*]( 12 possimus T1V1K Peip. possemis L* 13 credere V1K1 )[*](TLVK)[*]( 21 permanaent K1, ut ttj. Z\' )
- Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
- Qui recto caelum vultu petis exserisque frontem,
- in sublime feras animum quoque, ne gravata pessum
- inferior sidat mens corpore celsius levato.
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne, quod scitur, non ex sua, sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc, quantum fas est, quis sit
divinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit, possimus agnoscere.
Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeternitas, consideremus;