De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

omne etenim signum tantum, quid sit, ostendit, non vero efficit, quod designat. Quare demonstrandum prius est nihil non ex necessitate contingere, ut pra.enotionem signum esse huius necessitatis appareat; alioquin si haec nulla est, ne illa.

quidem eius rei signum poterit esse, quae non est. lam vero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis, sed ex convenientibus necessariisque causis esse ducendam.

Sed qui fieri potest, ut ea non proveniant, quae futura esse providentur? Quasi vero nos ea, quae providentia. futura esse praenoscit, non esse eventura credamus ac non

illud potius arbitremur, licet eveniant, nihil tamen, ut evenirent, sui natura necessitatis habuisse. Quod hinc facile perpendas licebit; plura etenim, dum fiunt, subiecta. oculis intuemur, ut ea, quae in quadrigis moderandis atque flectendis facere spectantur aurigae, atque ad hunc modum cetera.

Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?

— Minime; frustra enim esset artis effectus, si omnia coacta moverentur. — Quae igitur, cum fiunt, carent exsistendi necessitate.

eadem. nrins nnam fiant. sine necessitate futura sunt.

Quare sunt quaedam eventura, quorum exitus ab omni necessitate sit absolutus. Nam illud quidem nullum arbitror esse dicturum, quod, quae nunc fiunt, prius quam fierent, eventura non fuerint:

haec isritur etiam praecognita liberos habent eventus. Nam sicut scientia. praesentium rerum nihil his, quae fiunt, ita praescientia futuro- [*](PTLVDKE) [*](1 cogantur PTIE coguntur reL igitur P 18 ventura TV 27 prins denuo incipit D 30 nune om. P Mt ras. F 33 praesentia PK )

117
rum nihil his, quae ventura sunt, necessitatis importat.

Sed hoc, inquis, ipsum dubitatur, an earum rerum, quae necessarios exitus non habent, ulla possit esse praenotio.

Dissonare etenim videntur putasque, si praevidea.ntur, consequi necessitatem, si necessitas desit, minime praesciri nihilque scientia comprehendi posse nisi certum.